Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.28 A nobis
tit. De sententia excommunicationis · 14 glosses
Idem Abbati S. Andreae.Incipit A nobis est · alleged in the gloss as de sent. excom., a nobis est — 15× per the register · find the allegations →
A fidelibus sit orandum
Et est dicendum quod non nisi prius fuerit absolutus, infra, de sent. excom., sacris est.
Nec fallitur
24. q. 3, Deus qui; de conse. dist. 2, panem.
Iudicium autem ecclesiae
Iudicium enim ecclesiae divinum debet imitari iudicium in quantum potest, 11. q. 3, tunc vera est.
Opinionem sequitur
Et ideo saepe fallitur, supra, de re iudic., lator; et supra, de re iudic., consanguinei; et supra, de frig. et malef., fraternitatis; et 24. q. 3, si quis non recto. Et cum de errore constiterit, revocatur quod factum est, ut tribus primis concordantiis, et 35. q. 9, loci § his ita.
Relaxatur
Hic surgit ratio quare quis potest absolvi ab excommunicatione post mortem et non baptizari post mortem, quia sententia ecclesiae ligat corpus et etiam animam. Et licet sit iniusta, aufert sepulturam. Baptismus vero character est animae, unde post mortem non est quod valeat baptizari, 32. q. 7, licite. Vincen.
Lazari
11. q. 3, tunc vera est.
Non potuerit
Si talis in extremis positus habuisset copiam sacerdotis ab eo potuisset absolvi, supra, de sent. excom., non dubium; et supra, de sent. excom., quod de his; et infra, de sent. excom., quamvis. Sed ex quo iam mortuus est, non potest absolvi nisi per Papam vel eius legatum, vel a quo debuit vivus absolvi. Numquid a laico potest absolvi in articulo mortis? Arg. quod sic, de poen. dist. 1, quem poenitet; de conse. dist. 4, sanctum est, ubi laicus absolvit per extremam necessitatem quem episcopus absolvere debuit, 50. dist., in capite. Laur.
Super terram
34. q. 1, quodcumque. Ber.
Non contemptus religionis
Haec verba habes supra, de conse. dist. 4, baptismi vicem.
Mortuos
Puta in haeresi, 24. q. 2, sane profertur. Nota quod si agatur contra personam vel de persona tantum post mortem quaeri non debet, quia crimina morte extinguuntur, 23. dist., quorundam; C. si reus vel accus. mort., etsi Marcellus; et C. si reus vel accus. mort., si is. Nisi in haeresi, ut 24. q. 2, sane profertur, et hic, ubi vero agitur propter bona vel contra personam et bona post mortem agi potest, C. si pend. appel., quamvis. Et sic post mortem agitur de matrimonio propter bona, supra, qui fil. sint legit., causam quae 2.
Rigorem
45. dist., disciplina; et 45. dist., sunt namque; et supra, de purg. can., inter sollicitudines.
Caeteris indulgemus
Id est, indultum esse ostendimus, quia cum eos absolvere possent vivos iure communi, ita etiam absolvere possunt post mortem ex causa praemissa, id est, si de ipsorum poenitentia per evidentiam signa constiterit.
Forma servetur
Sed forma non potest servari ex toto, quia hic non potest ammodo iurare et tamen absolvitur. Et sic est arg. quod sacramentum non est de substantia absolutionis, ut dixi supra, de sent. excom., cum desideres, in fi. Sed numquid heredes compellendi sunt ad iurandum antequam absolvatur? Satis credo quod possent compelli. Sed si nollent propterea non differretur absolutio, sed postea indistincte compelluntur satisfacere iniuriam passo vel alias facere quod ille vivus debuit et voluit. Sed numquid exhumabitur corpus, si sepultum fuit in coemiterio ecclesiae? Non credo quod debeat exhumari. Si alibi sepultum fuerit, tunc debet exhumari et absolvi quo ad ecclesiam, cum iam fit quo ad Deum absolutus, arg. 11. q. 3, tunc vera. Et postea in coemiterio sepeliri.
Heredes quoque
Hic habes expresse quod heredes tenetur ex delicto defuncti, licet ad eos nihil pervenerit, supra, de rapt., in litteris; et supra, de sepult., parochiano, ubi de hoc. Quia cum iste poenituerit et contritus fuerit quantum in se fuit, satisfecit et per eum non stetit. Unde heredes ad quod bona pervenerunt ipsius compellendi sunt satisfacere pro ipso. Et sic intellige istud capitulum supra, de sepult., parochiano; supra, de rapt., in litteris.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.