Book IV › tit. 4.17 Qui filii sint legitimi
X 4.17.7 Causam quae inter
tit. Qui filii sint legitimi · 5 glosses
Idem Londonensi et Vigoriensi Episcopis.Incipit Causam quae inter · alleged in the gloss as qui fil. sint legit., causam quae 2 — 16× per the register · find the allegations →
Causam
Nota ordinem huius facti: Radulphus, de quo habes supra, qui fil. sint legit., causam quae 1, et F. iste de quo habes hic fuerunt fratres. R. iste suscepit Agathem de Anelina, muliere uxore Alani. Agatha ista de legitimo matrimonio suscepit istum R., de quo habes hic. Et sic Radulphus fuit avus istius R. Radulphus iste, scilicet, avus, ivit ultra mare et dimisit istum R. et Agathem matrem ipsius R. filiam ipsius Radulphi in possessione omnium bonorum ipsius. Audito quod Radulphus mortuus esset ultra mare, iste F. statim spoliavit ipsum R. possessione omnium bonorum Radulphi avi sui, in quorum possessione remansit quando ivit ultra mare, quia dicebat Agathem neptem suam matrem ipsius R. non fuisse natam de legitimo matrimonio, ut supra, qui fil. sint legit., causam quae 1. Et sic nec ipsa nec R. eius filius debebat succedere Radulpho fratri eiusdem F., sed ipse F. Unde iste R. sic spoliatus ab F. avunculo suo impetravit litteras super restitutione sua ad istos episcopos Londonensem et Wigoriensem et Exoniensem sub hac forma, ut ante ingressum principalis causae deberent cognoscere super eo, quod mater ipsius R. dicebatur de non legitimo matrimonio nata, ita tamen ut ante principalis causae ingressum, deberent ei restituere hereditatem avi sui. Sed quia rex turbatus et motus fuit, quod Papa iudicium possessorium commiserat illis, revocavit iudicium istud de restitutione, quod pertinet ad regem, et mandat ut procedant super quaestione nativitatis ipsius Agathae, prout patet in littera. Postea vero quia isti episcopi forsitan non procedebant, iste impetravit eandem causam committi episcopis Exoniensi, Wigoriensi et eidem Londonensi. Et quia F. habebat episcopum Londonensem suspectum, fecit illum removeri, et loco illius substitui abbatem Herefordensem, ut supra, de offi. deleg., causam quae; et supra, qui fil. sint legit., causam quae 1. Et sic habes hic totam continentiam istarum decretalium. Et haec decretalis deberet procedere in titulo isto aliam. Ber. Nota quod iurisdictio temporalis non pertinet ad Papam. Item Papa non intendit iuri alicuius detrahere. Item de statu alicuius quaeritur post eius decessum.
Ad regem
Et sic patet quod iurisdictio spiritualis et temporalis distincta est et divisa, de conse. dist. 3, celebritatem, in fi.; et in Auth. de fid. instrum., circa princ., per unam columnam. Et sic Papa non habet utramque iurisdictionem, arg. supra, qui fil. sint legit., lator; et 23. q. 5, regum; et 8. dist., quo iure; et 33. q. 2, inter haec, in fi.; et 23. q. 4, quaesitum. Arg. quod Papa intromittit se de hereditate. Arg. contra supra, qui fil. sint legit., conquestus; et 20. q. 3, praesens, in fi.; 15. q. 6, alius; et 24. q. 1, loquitur. Hug. dixit quod imperator a solo Deo habet potestatem in temporalibus, Papa vero in spiritualibus, et sic divisa est iurisdictio. Prius enim fuit imperator quam coronam reciperet a Papa, et gladium ab altari, 93. dist., legimus. Quia ante fuit imperium quam Apostolatus. Sed Ala. et Tanc. dixerunt quod imperator, licet imperium a solo Deo dicatur, executionem gladii temporalis recepit ab ecclesia. Ecclesia enim est unum corpus, ergo unum solum caput debet habere. Item Deus utroque gladio usus est, ut notat de iudic., novit. Hic adde quod ibi dicitur. Item Moyses utrumque gladium habuit, cuius successor est Papa. Praeterea Papa ipsum confirmat et consecrat et coronat, et eum deponit, supra, de elect., venerabilem; et 15. q. 6, alius. Hoc ultimum verius credo.
Mater
Scilicet, Agatha.
Incongruum
Quia crimina morte extinguntur, C. si reus vel accus. mort., etsi Marcellus; C. si reus vel accus. mort., si is; C. si reus vel accus. mort., si ut proponis; 23. dist., quorundam; et 33. q. 2, admonere. Et ideo post mortem nullus accusari potest nisi in tribus casibus, ut de haeresi, 24. q. 2, sane profertur; et forte in crimine laesae maiestatis propter bona et filios, arg. 6. q. 1, quaero § verum; 6. q. 1, si quis cum militibus; et hic, ratione bonorum quaeritur delicto aliquorum post mortem, scilicet, utrum Agatha fuerit nata de legitimo matrimonio. Dicebatur enim nata de Anelina et Radulpho, et modo quaeritur utrum inter eos fuerit legitimum matrimonium, sic supra, qui fil. sint legit., lator; et de statu alicuius quandoque quaeritur propter bona, C. de liber. caus., principaliter; et C. ne de stat. def., quamvis. Ber.
Genetrices
Id est, matrimonium de quo nata est Agatha genetrix praefati R. ut dixi, et non de matrimonio de quo natus fuit R., quia non agitur de illo.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.