The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.17 Qui filii sint legitimi

X 4.17.5 Lator

tit. Qui filii sint legitimi · 6 glosses
Idem Exoniensi Episcopo et Abbati Herfordensi.Incipit Lator praesentium R. · alleged in the gloss as qui fil. sint legit., lator 14× per the register · find the allegations →
Iure successorio
Quod verum est si esset naturalis, ex quo alia proles ei legitima supererat; alias enim filius naturalis succedit patri ab intestato in duabus unciis, C. de nat. lib. et mat., authen ut liceat patri; et in Auth. quib. mod. nat. fil. effic. legit. § si quis autem, coll. 6; de quo loquitur C. de nat. lib. et mat., nec igitur; alias illegitimi in nihilum succedunt.
Quaestione nativitatis
Quae ad iudicium ecclesiae tantum pertinet, infra, qui fil. sint legit., causam quae 2; et supra, qui fil. sint legit., conquestus. Tamquam praeiudicalis primo debet terminari, antequam intentetur quaestio hereditatis, supra, de ord. cognit., tuam. Ber.
Appellatum
Ex parte ipsius, id est, prosequentis appellationem, altera parte eam non prosequente. Ber.
Infra duos
Nota quod terminus certus statui potest a superiore volenti agere, post quem non auditur iusta causa cessante, supra, de clan. despon., cum inhibitio; et infra, qui matrim. acc. poss., cum in tua; et C. de ing. manum., diffamari. Nec istud tempus prorogari potest praeter consensum partium, supra, de offi. deleg., de causis.
Probare legitime
Sed videtur quod iste potius debeat probare patrem suum legitimum, quia praesumitur adulterium, nisi probetur matrimonium, ut 30. q. 5, aliter. Sed ibi agitur contra clam coniunctos, unde praesumitur potius adulterium. Hic pater ipsius R. erat in possessione filiationis, quia habebatur pro filio, et possidebat bona paterna, et natus fuerat de ea quae credebatur uxor. Eo mortuo H. iste coepit totam hereditatem possidere.
Non dimittat
Sed videtur quod iudex saecularis possit cognoscere de quaestione nativitatis, C. de iud., quotiens; et C. de ordi. iudic., aditae. Quare ergo non processit iudex iste? Dic quod cum causa ista sit mere spiritualis, principaliter spectat ad ecclesiam, supra, de ord. cognit., tuam. Unde saecularis iudex non incidenter nec alio modo potest de ea cognoscere, infra, qui fil. sint legit., causam quae 2; nec de annexo spirituali, supra, de iudic., quanto. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.