The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.17 Qui filii sint legitimi

X 4.17.1 Conquestus

tit. Qui filii sint legitimi · 3 glosses
Alexander III.Incipit Conquestus est nobis · alleged in the gloss as qui fil. sint legit., conquestus 5× per the register · find the allegations →
Acceperit in uxorem
Et sic legitimata fuit per subsequens matrimonium, infra, qui fil. sint legit., tanta.
Legitimam
Inst. de nupt. § aliquando; et in Auth. quib. mod. nat. fil. effic. legit. § sancitum, coll. 6; et infra, qui fil. sint legit., tanta; et 30. q. 5, nullum.
Hac occasione
Quia ex quo pronunciata fuerit legitima, cessabit occasio ista. Unde si propter hoc vellet eam molestare, potest et debet ab ecclesia excommunicari, cum causa matrimonii ad ecclesiam spectet, et per consequens legitimatio, quae est accessoria. Arg. contra infra, qui fil. sint legit., causam quae 2. Non est contra, ibi principaliter committitur causa super quaestione spoliationis, quae ad Papam non pertinet, inter eos qui non sunt suae iurisdictionis, sed ad iudicem saecularem, ut ibi patet, et 8. dist., quo iure. Hic vero principaliter committebatur causa filiationis, quae ad ecclesiam pertinet. Et ea determinata, determinatur per consequens causa inquietationis, quae fiebat huic mulieri, eo quod illegitima dicebatur. Et ita cessante illa causa patet quod iniusta esset ulterius inquietatio ex illa causa, unde Papa ratione saltem peccati potest se intromittere, supra, de iudic., novit; et arg. 2. q. 1, si peccaverit. Vel Papa habebat hic utramque iurisdictionem, arg. supra, de appell., si duobus; et ita nulla est oppositio.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.