Book II › tit. 2.1 De iudiciis
X 2.1.13 Novit
tit. De iudiciis · 18 glosses
Idem Praelatis per Franciam constitutis.Incipit Novit ille qui · alleged in the gloss as de iudic., novit — 44× per the register · find the allegations →
Iurisdictionem nostram
Per hoc quod dicitur hic, patet quod ecclesia vel Papa non habet utrumque gladium, 96. dist., cum ad verum; et infra, de appell., si duobus; et infra, qui fil. sint legit., causam quae 2. Imperium enim et sacerdotium ab eodem principio processerunt, in Auth. quom. oport. episc., in princ., coll. 1. Non ergo de temporali iurisdictione debet intromittere se Papa, nisi in subsidium, scilicet cum iudex saecularis negligens est, vel cum vacat imperium, infra, de for. compet., licet ex suscepto; infra, de for. compet., ex tenore. Sed videtur quod Papa maior sit imperatore, 96. dist., duo sunt; et supra, de maior. et obed., solitae. Nam iura caelestis imperii et terreni Petro commissa a Deo sunt, 22. dist., omnes. Ipse enim utrumque gladium habuit, ut dicit Evangelista: ecce duo gladii sunt hic. Quam potestatem suis successoribus transmisit, 40. dist., non nos. Verum executionem gladii temporalis imperatoribus et regibus commisit ecclesia, et tamen iurisdictionem causarum civilium aliquando per sacerdotes exercuit, 11. q. 1, relatum. Quaedam enim possumus aliis committere, quae nobis non possumus retinere, arg. infra, de instit., cum ad nostram. Nec debet episcopus sibi retinere quod debet aliis dare, 12. q. 2, quatuor; et melius 11. q. 1, te quidem. De hac materia habes infra, qui fil. sint legit., causam quae 2.
Ethnicus
45. dist., sed illud; 24. q. 1, omnibus; infra, de iureiur., quemadmodum.
Peccat in ipsum
Id est, offendit vel laedit eum. Aliter accipitur peccare in aliquem in auctoritate illa: si peccaverit etc.
Processit
Illum admonendo ut servaret foedera pacis. Alias denuncians non auditur, nisi admonitione praemissa, infra, de accusat., cum dilectus, cum suis concordantiis.
Non enim intendimus
Responsio tacitae quaestionis.
Iudicare de feudo
Directe scilicet, sed tantum ratione peccati et inducendo ad poenitentiam, 6. q. 1, illi qui; et 22. q. 1, praedicandum; et 23. q. 4, ecce. Et sic per consequentiam cogit restituere feudum, arg. 14. q. 6, si res aliena. Qualiter quaestio feudi tractari debeat, dicitur supra, de iudic., caeterum.
Ad ipsum
Scilicet quando quaestio est de feudo inter vasallos, tunc iudicium pertinet ad dominum feudi. De hac materia notatur supra, de iudic., caeterum.
Consuetudinem
Nota quod consuetudo parificatur privilegio, 9. q. 3, conquestus; et 63. dist., quia sancta; et 64. dist., quia per ambitiones. Item patet hic quod consuetudo dat iurisdictionem, supra, de arbitr., dilecti; et C. de emancip. lib., si lex; et C. de emancip. lib., in emancipationibus; et 63. dist., quia sancta. Et quod consuetudo iuri communi praeiudicet, habes hic.
Quicumque
Sed cum haec lex sit abrogata, poenam sustinet recitator et auditor, C. de vet. iure enucl., tanta § haec omnia. Igitur ut quid membranam occupat, 19. dist., si Romanorum. Respondeo: licet sit etiam sublata, notitia tamen ipsius necessaria est, ut 7. dist., fuerunt, ut ostendat quantam dilectionem habuit promulgator legis erga sacerdotium. Et ratio eius durat, licet ius civile destruatur, ff. de capit. minut., eas. Item est arg. quod ecclesia potest inducere legem cum pro ipsa facit. Sed eam contra se recipere non tenetur, 10. dist., lege. Legem istam habes 11. q. 1, quicumque.
Cum sermone
Ex Deo
Similiter imperium a solo Deo est, 23. q. 4, quaesitum; et 43. dist., rector.
Corripere
Saltem indirecte, 2. q. 1, multi, vers. si quis frater etc. Arg. contra ff. de pet. hered., hereditas, in fi. Quandoque tamen aliquis malum facit, non tamen punitur, immo remuneratur, ut ille quia colligit olivam immaturam animo non dandi damnum, et non tenetur Aquilia, ff. ad leg. Aquil., si servus servum.
Cum regibus
Supra, de offi. deleg., sane quia; et supra, de offi. deleg., pastoralis; et 12. q. 2, si qua de rebus; et 18. dist., si episcopus; et 24. q. 1, contra pacem.
Ita magnum
Ut 3. q. 9, necesse.
Pacem
Ad ecclesiam enim spectat pacem servare et observari facere, supra, de treug., treugas; et 24. q. 3, si quis romipetas; et 24. q. 3, paternarum.
Non est dubium
22. q. 1, omne quod; et 22. q. 1, praedicandum; arg. 93. dist., diaconi.
De plano
Non in forma iudicii sed in modum denunciationis. Sic 2. q. 3, si quem § abolitio. Vel de plano, id est, sine strepitu iudiciorum, infra, de accusat., olim; et infra, de accusat., sicut.
Eius exceptio
Sic ergo contra denunciationem admittitur exceptio, infra, de despon. impub., ad dissolvendum. Quod verum est si obiiciatur quod sit criminosus, et hoc sive prosequatur iniuriam suam sive non. Cum in modum denunciationis agitur, repellitur praetextu criminis, quia tunc agit quasi quilibet extraneus. Qualiter enim moveretur bono zelo ad correctionem alterius, qui nondum est correctus, 3. q. 7, qui sine; et 3. q. 7, infames § porro, in fi.; et 3. q. 7, iudicet; et 1. q. 1, multi; et 25. dist., primum; et 35. q. 6, episcopus in synodo; et infra, de testibus cog., praeterea; et infra, de spons., cum in tua. De hac materia dicitur 2. q. 1, si peccaverit.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.