Book II › tit. 2.1 De iudiciis
X 2.1.5 Caeterum
tit. De iudiciis · 1 gloss
Idem.Incipit Caeterum quia · alleged in the gloss as de iudic., caeterum — 7× per the register · find the allegations →
Quamdiu parati fuerint
Quamdiu ergo dominus feudi est paratus facere iustitiam inter vasallos, et ipsi etiam parati sunt respondere sub eo, nullus alius debet se intromittere de illa iurisdictione. Alias si negligens esset dominus, transferretur iurisdictio ad alium. Arg. simile infra, de for. compet., licet ex suscepto; et infra, de for. compet., ex tenore. Et si alter de vasallis nollet respondere sub domino, potest illum punire. Et ipsi tenentur litigare de feudo sub domino feudi, infra, de for. compet., ex transmissa; et infra, de for. compet., verum. Sed in iudicio possessorio potest agere vasallus coram ordinario, infra, de for. compet., ex parte, quia exceptio talis locum habet in petitorio, ut ibi dicitur. Et nota super hoc quod si quaestio feudi vertitur inter dominum et vasallum, utrum vasallus debeat ipsum habere vel non, tunc per alios vasallos causa illa debet tractari. Si vero inter duos vasallos tractatur causa, scilicet quis illorum sit potior in feudo, tunc dominus feudi debet cognoscere, ut hic, et in constitutione Friderici, hac edictali § praeterea; et infra, de iudic., novit. Si vero inter vasallos et alios qui non sunt vasalli agatur de illa rei vendicatione, tunc dominus non cognoscet, quia esset iudex in causa sua, quod esse non debet, C. ne quis in sua caus. iud., generali. Sed ordinarius tunc cognoscet vel delegatus, infra, de for. compet., cum sit; et 11. q. 1, experientiae. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.