The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.2 De foro competenti

X 2.2.15 Ex parte

tit. De foro competenti · 5 glosses
Honorius III. Archiepiscopo, Decano et Archidiacono Turonensibus.Incipit Ex parte B. · alleged in the gloss as de for. compet., ex parte 12× per the register · find the allegations →
Dotalitii
Id est, donationis propter nuptias. Mulier enim dicitur dotem dare viro, vir autem dicitur dare uxori donationem propter nuptias, infra, de don. int. vir. et uxor., nuper, in fi.
Complices
Nota quod tenetur quis hoc interdicto sive quis fecit, sive complices eius ipsius mandato, sive etiam ratum habuerit, infra, de restit. spol., cum ad sedem; et ff. de vi et de vi arm., cum a te; et ff. de vi et de vi arm., quod est § cum procurator. Quia facientes et consentientes pari poena puniuntur, supra, de offi. deleg., quia quaesitum; et 2. q. 1, notum, in fi. Et tenentur etiam alia ratione, si rem illam scienter recepit a deiectore, infra, de restit. spol., saepe; et supra, de iudic., quia V.
Andegavensi
Potest enim quis habere domicilium in diversis locis, ff. ad municip., assumptio § iuris prudentibus; et ff. ad municip., filii § senatores; et ff. de senat., senatores. Verumtamen sola possessio domus quae comparatur in alia civitate, non facit domicilium, ff. ad municip., libertus § sola domus. Nisi eam inhabitaverit, unde dicit infra in qua interdum consueverat habitare. Sed desinit esse municeps adeptus senatoriam dignitatem, ff. ad municip., municeps. Sed hoc verum est quantum ad munera, non quantum ad dignitatem, ut ibi dicit.
In eadem est diocesi
Id est, Andegavensi. Hoc enim sufficeret solum si coram ordinario Andegavensi. Quomodo ista mota fuisset, quia ratione rei de qua quis convenitur, sortitur quis forum, supra, de for. compet., sane; et infra, de for. compet., licet ratione; et C. ubi in rem act., actor. Etiam si res sit mobilis, ff. de iud., quod legatur. Et de hoc dicitur infra, de for. compet., licet ratione.
Exceptionibus aliis
Scilicet quod castrum illud assignatum non fuit ipsi in donationem propter nuptias a viro. Item et alia quod dominus feudi non fuit requisitus antequam litteras impetraret. Istae exceptiones locum non habent in possessorio, sed in petitorio locum habent, ut hic dicit. Et sic videtur quod litterae impetratae contra laicum non valeant, nisi primo iudex saecularis fuerit requisitus et negligens, sive fuerit dominus feudi sive alius iudex, nisi de hoc in litteris fiat mentio, cum haec exceptio in petitorio locum videatur habere. Unde signatur contrarium supra, de for. compet., ex tenore; et supra, de for. compet., licet ex suscepto; et supra, de for. compet., ex transmissa; et supra, de iudic., caeterum, ubi expresse videtur quod non sit necesse de hoc facere mentionem. Sed sufficit quod supersedeat litteris, dummodo dominus feudi vel alius saecularis velit et paratus sit iustitiam exhibere. Et postquam constiterit de negligentia, procedant alii. Sic ergo intellige quod hic dicit, quae potius in petitorio locum habere videntur, ut scilicet non procedat delegatus per litteras impetratas super proprietatis iudicio, si dominus feudi vel etiam alius saecularis paratus sit iustitiam exhibere. Et ita litterae ab initio suspensae manent. Postquam vero apparuerit de negligentia iudicis saecularis sive domini feudi, ex tunc incipiunt habere effectum, sed ex toto non eliduntur secundum quod hic iste nobilis intendebat. De hoc dictum est supra, de offi. deleg., significantibus. Item est arg. ex hac decretali quod causa viduarum pertinet ad ecclesiam, quia hic dominus Papa audit viduam istam non obstantibus exceptionibus praedictis. Dic de hoc ut dixi supra, de for. compet., ex tenore. Item haec exceptio, quod castum non fuerit in donationem propter nuptias assignatum. Merito debuit reprobari, quia erat quaestio principalis, si regina ageret de proprietate, unde non debebat proponi in modum exceptionis. Hoc enim debebat probare regina, si principaliter ageret petitorio iudicio. Et illud scias quod venit in principali quaestione, non debet proponi in exceptione dilatoria, quia talis exceptio non impedit litis contestationem, ut hoc traditur in quadam decretali Inno. iiii in concilio Lugdunensi infra, de litis contest., extravag. exceptionis peremptoriae, nisi in casibus ibidem contentis, quia exceptio est actionis exclusio, ut peremptoria, ff. de exception., exceptio dicta, sive iudicis sive actoris repulsio, sicut sunt dilatoriae, infra, de except., pastoralis; et infra, de appell., secundo. Sed quare appellatur mulier ista in principio, et hic regina, cum rex qui fuit maritus ipsius mortuus sit? Potest et debet sic appellari, quousque nupta fuerit viro inferioris dignitatis, ff. de senat., feminae; et C. de nupt., cum te; et ff. ad municip., filii § vidua.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.