The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.1 De iudiciis

X 2.1.11 Quia V.

tit. De iudiciis · 1 gloss
Idem.Incipit Quia V. qui/Quia W. qui · alleged in the gloss as de iudic., quia V 13× per the register · find the allegations →
Sicut inter eundem P. et praefatum V.
Sic ergo videtur quod singularis successor possit conveniri per rescriptum impetratum contra antecessorem, etiam re integra, arg. infra, de concess. praeben., proposuit. Et videtur expressum quod quicumque succedit, possit conveniri, supra, de alienat. mut. iud., ex quorundam. Et decretalis epistola vim constitutionis habet, 19. dist., in memoriam; et 19. dist., si Romanorum. Ergo ad similia omnia illa trahere possumus, arg. ff. de legib., non possunt. Ergo tam singularis quam universalis successor conveniri potest. Et decretum factum in persona antecessoris iam defuncti in personam heredis transfertur, ff. de fideicommi. liber., cum quasi. Sed contra videtur quod non sit conveniendus successor, quia rescripta ad alias personas vel res non extenduntur, nisi quae continentur ibidem, ut supra, de offi. deleg., P et G, in fi.; et supra, de offi. deleg., cum olim abbas, ad fi. Et est expressum etiam de successore universali, supra, de rescript., significavit. Et iudicis datio non transit ad heredem illius qui non erat in rebus humanis contra quem datus fuit iudex, ff. quae sent. sine appel., eum qui. Verum est quod rescriptum re integra non transit ad successorem, nec successor illius contra quem impetratur, potest conveniri, ut supra, de rescript., significavit, ubi de hoc. Quod hic dicitur, intelligitur de illo successore qui scienter occupavit rem alterius, quam sciebat ad se pertinere. Unde quasi in vitium successit, sicut ille qui sciente recipit rem a deiectore, infra, de restit. spol., saepe. Et sicut ille qui recipit rem ab alio causa mutandi iudicii, supra, de alienat. mut. iud., ex quorundam. Isti enim quasi similes sunt in vitio. Unde possunt conveniri coram eisdem iudicibus, et per eadsem litteras sicut antecessor, ut hic dicitur et in illo titulo supra, de alienat. mut. iud., ex quorundam. Et eo ipso quod R. occupavit rem qua iste P. spoliatus fuit per illum V., videtur habere ratum factum illius. Simile infra, de immun. eccl., adversus. Alias quare apposita fuisset haec decretalis in hoc titulo? Alii dicunt quod iudices illi procedunt tantum ex vi istarum litterarum, nec alias poterant procedere per primas, quod non credo. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.