The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.29 De officio et potestate iudicis delegati

X 1.29.40 P. et G.

tit. De officio et potestate iudicis delegati · 6 glosses
Loco et termino
Hoc ideo dicit, quia si promittis pecuniam mutuatam mihi solvere certo loco et termino, et non solvis eo loco, teneris mihi in quantum mea intererat mihi solutam fuisse in eo loco. Et ideo per officium iudicis condemnaberis ad interesse, quia abstulisti mihi utilitatem loci. Idem est si ego peto in alio loco quam conveni, quia aufero tibi utilitatem loci. Unde et tibi in hoc teneor, infra, de plus petit., consilium. Haec enim actio utriusque utilitatem continet actoris et rei, ff. de eo quod cert. loc. dar. op., arbitraria; et C. ubi conv. qui cert. loc., qui certo. Et dicitur haec actio certi condictio, sed appellatur arbitraria propter locum, quia per officium iudicis petitur hoc interesse. Cum enim petitur principale debitum principali actione, puta ex testamento vel certi condictione, tunc debet implorare iudicis officium ut habeat rationem utilitatis actoris vel rei in condemnatione facienda, ff. de eo quod cert. loc. dar. op., arbitraria, 1. resp.; et ff. de eo quod cert. loc. dar. op., arbitraria § 1; et ff. de eo quod cert. loc. dar. op., si heres; et ff. de eo quod cert. loc. dar. op., aut si mutua; et ff. de eo quod cert. loc. dar. op., in bonae. Sed in bonae fidei contractu si promisisti mihi solvere certo loco, interesse venit tunc iure actionis, et est in obligatione ad interesse.
Iurisdictionem
Scilicet, delegatum, secus in ordinaria.
Voluit prorogare
Sed non potuit, ut in fine dicit, sed prorogavit de facto.
Promulgares
Sic ergo volebat se obligare sub poena excommunicationis, quod quidem potest, de conse. dist. 2, ego Berengarius. Item sub poena beneficii sui, supra, de elect., cum dilectus; et infra, de crim. falsi, ex continentia; sed deficit iurisdictio.
Iurisdictioni praeesse
Unde videtur quod potuit in eum consentire et illum constituere sibi iudicem, ff. de iud., si se subiciant; et ff. de iud., consensisse; ff. de iuris., si convenerit. Sed hic prorogare volebat delegatam iurisdictionem in se, quod esse non potest, ut hic dicit, et non ordinariam.
Prorogatio nulla
Nota ergo quando possit fieri prorogatio iurisdictionis. Fit enim prorogatio de tempore ad tempus, ut si Papa mandat causam terminari infra certum tempus. Illo elapso expirat iurisdictio, nisi partes infra tempus de communi consensu prorogarint tempus, supra, de offi. deleg., de causis. Et hoc faciendum est de consensu iudicis, ff. de iud., consensisse § sed si iudex; et ita triplex consensus requiritur. Sic arbitrium prorogatur, ff. de recepti., diem; et ff. de recepti., arbiter ex compromisso. Et si arbiter fuit in mora, compellitur iterum finito tempore arbitrium suscipere, ff. de recepti., si cum dies, 1. resp. Item de re ad rem, puta datus est super una re tantum, super alia re si consentiant omnes, scilicet, partes et iudex, potest iurisdictio prorogari, ff. de iud., de qua re § 1; et supra, de offi. deleg., cum olim abbas. Item de persona ad personam fit prorogatio, infra, de alienat. mut. iud., ex quorundam. Et tunc prorogatur iurisdictio altera parte invita. Item prorogatur iurisdictio iudices ad eos qui non sunt de sua iurisdictione de consensu ipsorum, C. de iuris., non quidem. Et haec prorogatio in alienum iudicem ex certa scientia, et non per errorem fieri debet, ff. de iuris., si per errorem; et ff. de iud., si se subiciant; ff. de iud., consensisse, in princ. Et hoc intellige quando ille in quem partes prorogant iurisdictionem habeat ordinariam; alias non, quia consensus privatorum eum iudicem non facit qui nulli praeest iudicio, C. de iuris., privatorum. Ordinariam iurisdictionem ideo dixi, quia in delegatum non potest prorogatio fieri nec iurisdictio delegati potest extendi ad alias personas quae in rescripto non continentur ubi dicitur expresse. Et sic sola ordinaria iurisdictio potest prorogari ad eos qui sibi subiecti non sunt, et hoc satis potest intelligi ex eo quod dicit lex, privatorum consensus eum iudicem non facit, qui nulli praeest iurisdictioni, id est, iudicio. Sed delegatus nulli iudicio sive iurisdictioni praeest, et ideo in eum nulla potest fieri prorogatio. Solae enim illae personae quae in rescripto continentur iurisdictionem delegati possunt prorogare ad res alias quam quae in rescripto contineantur. Cuiusmodi erit illa iurisdictio, eritne delegata vel ordinaria? Videtur quod sit ordinaria, quia habetur a lege, ff. de iuris., et quia. Econverso, videtur quod sit delegata, quia sortitur naturam prioris iurisdictionis, ut sicut non appellatur a prima nec ab ista, ff. de recepti., Labeo; et C. de iud., cum specialis. Immo videtur quod eadem sit cum priori, sicut idem est precarium cum priori quando precarium prorogatur, ff. de preca., sed si manente; arg. ff. de off. procon., meminisse. Et est verum quod talis iurisdictio delegata est. Prima enim iurisdictio extenditur ad res alias per consensum partium. Item illud scias quod clerici non possunt in se prorogare iurisdictionem in iudicem saecularem, quantumcumque contrasentiant, nec etiam alterius iudicis ecclesiastici nisi de licentia sui episcopi, infra, de for. compet., significasti; et infra, de for. compet., si diligenti.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.