Book II › tit. 2.2 De foro competenti
X 2.2.18 Significasti
tit. De foro competenti · 2 glosses
Idem Abbati Trecensi.Incipit Significasti nobis quod · alleged in the gloss as de for. compet., significasti — 18× per the register · find the allegations →
Privatorum consensus
Ut C. de iuris., privatorum; et C. de iuris., non quidem. Dum tamen ex certa scientia et non per errorem, ff. de iud., si se subiiciant; et ff. de iud., non videtur; ff. de iuris., si per errorem.
Clerici tamen in iudicem non suum
Hic expresse patet quod clericus in non suum iudicem etiam ecclesiasticum sine consensu expresso sui episcopi consentire non potest. Sic 3. q. 6, non liceat; et 9. q. 2, nullus alterius; et 9. q. 2, placuit. Quod si fecerit, sententia non tenet, ut in proximis capitulis 9. q. 2, nullus alterius; et 9. q. 2, placuit; et 6. q. 3, denique. Sed numquid clerici qui consentiunt in iudicem ecclesiasticum non suum cadunt propterea a iure suo, sicut cum trahunt vel trahuntur ad saeculare iudicium, supra, de for. compet., si diligenti; et 11. q. 1, inolita; et 11. q. 1, placuit? Non credo quod in casu isto debet perdere causam, licet sententia lata sit pro ipso vel contra ipsum. Quia non tantum deliquit quantum cum iudicem laicum sibi constituit, nisi velis dicere quod in odium ipsius, episcopus habeat eam ratam qui eum dimisit sine cuius licentia hoc facere non potuit. Et hanc ignominiam vel contumeliam irrogavit, ff. de recepti., litigatores; C. de iureiuran., si quis. Alias punietur prout dicitur 3. q. 6, non liceat. Clericus enim non potest venire contra sententiam, quia videtur habere tacitum pactum in se ne ulterius petat, sicut acceptilatio inutilis, ff. de pacti., si unus § penulti.; ff. de accep., si acceptolatum. Episcopus vero si vult, potest talem sententiam ratam habere, arg. supra, de renunciat., quod in dubiis. Sed contra hoc quod hic dicit, videtur contra 3. q. 6, pulsatus, ubi videtur dari optio clerico pulsato coram non suo iudice an velit ibi respondere vel non. Ibi dicit: pulsatus si voluerit taceat. Sed ibi non habet locum. Arg. a contrario sensu cum alia iura contradicant, 3. q. 6, non liceat, et hic. Et ita tollitur hoc arg. a contrario sensu. Vel intellige illud capitulum 3. q. 6, pulsatus, cum iste habet consensum episcopi, quia et tunc adhuc habet optionem nec potest compelli. Sed numquid potest clericus consentire in laicum iudicem de consensu episcopi? Videtur quod sic, 11. q. 1, clericum nullus. Ibi dicit: nullus praesumat clericum apud saecularem iudicem episcopo non permittente pulsare, ergo de consensu episcopi videtur quod possit. Sed non credo, quia nec consensus episcopi sufficit. Hic supple in capitulo 11. q. 1, clericum nullus, maxime, quia nec de consensu episcopi potest. Sicut enim clericus huic privilegio quod introductum est in favorem totius ordinis clericalis, renunciare non potest. Ita nec episcopus potest huic privilegio renunciare vel consentire, ut clerici hoc possint, nec potest eos compellere ad hoc, cum eadem ratio sit hinc inde, quia episcopus privilegium clericorum minuere non potest, sicut nec posset facere quod aliquis clericus verberaretur sine sententia excommunicationis. Arg. infra, de sent. excom., contingit 1. De hac materia dictum est satis supra, de for. compet., si diligenti. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.