The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.36 Contingit

tit. De sententia excommunicationis · 4 glosses
Idem Bracharensi Archiepiscopo.Incipit Contingit interdum quod · alleged in the gloss as de sent. excom., contingit 1 12× per the register · find the allegations →
Iniuriosa
Quandoque fit iniuria sive violentia et tunc incidit in canonem, supra, de sent. excom., nuper, 1. resp.; et supra, de sent. excom., universitatis. Sed quare hic dicitur iniuriosa, cum volenti non fiat iniuria, 33. q. 5, noluit; et ff. de iniuri., iniuria § usque adeo; C. de transaction., cum donationis; ff. de regul. iur., nemo videtur? Sed dic quod iniuria illa dicitur fieri ecclesiae, quia ea quae in nos delinquuntur possumus remittere, sed non quantum ad ecclesiam, 23. q. 4, si is qui; et supra, de sent. excom., cum desideres. Et sic filius potest remittere iniuriam quantum ad se sed non quantum ad patrem, ff. de iniuri., iniuria § usque adeo. Et quantum tangit commodum nostrum et non quantum tangit commodum aliorum, ff. de pacti., iurisgentium § si paciscar; 63. dist., Salonitanae. Sed numquid potest episcopus solus remittere iniuriam factam ecclesiae sine capitulo? Videtur quod sic, quia actio iniuriarum non est in bonis nostris ante litem contestatam, ff. de iniuri., iniuriarum. Ergo solus episcopus potest eam remittere, arg. supra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica. Cum enim episcopus sit pater, 95. dist., esto subiectus. Et pater possit remittere iniuriam factam filio, ff. de iniuri., sed si unius § filiofamilias. Ergo solus hoc facere potest. Sed non videtur, cum episcopus sit procurator et non dominus, 12. q. 1, si privatum; et supra, de dona., fraternitatem. Quia conditionem ecclesiae facere deteriorem non potest, ut ibi dicitur. Sed quare excusatur qui ioco percutit clericum licet invitum, supra, de sent. excom., super eo vero, et non iste qui percutit volentem? Ratio est quia iste temerarias manus inicit, supra, de sent. excom., universitatis, sed ille non. Et causa ulciscendi iniuriam suam hoc facere videtur. Item quia huius manus saevit licet non iniurando, arg. 14. q. 6, si res. Sed non illius qui ioco. Io.
Ordinati
In quovis ordine, 21. dist., cleros, dummodo non contrahat secundas nuptias, 83. dist., quisquis. Etiam si sit clericus coniugatus, arg. supra, de vit. et honest. cler., clericus si tonsura. Et hoc intellige si vult deferre coronam et gaudere privilegio clericali. Alias si non vult habere privilegium clericale potest deponere, supra, de cleri. coniug., Ioannes, ubi de hoc. Item et clericus depositus habet hoc privilegium quamdiu vult vivere sub regula clericali, 81. dist., dictum; et 81. dist., valet; ff. de decur., de decurione. Item nisi immiscuerit se enormitatibus, supra, de sent. excom., cum non ab homine; et supra, de sent. excom., perpendimus. Vel usque ad trinam admonitionem contempto habitu clericali, supra, de sent. excom., in audientia; et infra, de sent. excom., contingit 2. Item quid de excommunicato deposito si verberetur an incidit in canonem. Videtur quod non, quia nihil ad nos de his qui foris sunt, 2. q. 1, multi. Qui iam est membrum diaboli et extra ecclesiam eiectus, 11. q. 3, omnis Christianus; et 11. q. 3, nihil sic debet. Et quia non posset alium excommunicare, 24. q. 1, audivimus. Eadem ratione non erit excommunicatus qui clericum excommunicatum etiam depositum verberat, quod quidam concedunt. Vincen. distinxit an excommunicatio praecedat depositionem, et tunc adhuc retinet privilegium clericale. Si vero sequitur et incorrigibilis fuerit eo tradito curiae saeculari amittit privilegium, supra, de iudic., cum non ab homine. Qui autem alium clericum excommunicatum verberat, videtur secundum hoc excommunicatus multo fortius quam qui verberat excommunicatum clericum ante depositionem, secundum quod distinguit Vincen.
Favorem ordinis
Cui renunciare non potest, supra, de for. compet., si diligenti; et supra, de for. compet., significasti. Ber.
Prohibeas attentari
Non videtur responderi ad quaestionem quae fuit an huiusmodi percussores incidant in canonem. Sed dic quod bene sunt excommunicati. Quia iniuriosas et temerarias manus iniciunt et satis innuitur dum dicit: tam in favorem clerici quam ordinis etc. Ex eo quod dicit: proviso ut clericus sine iniuria clericali etc., clericus qui ad hoc consentit excommunicetur, ut infra sequitur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.