Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.1 Super eo
tit. De sententia excommunicationis · 5 glosses
Alexander III. Senonensi Archiepiscopo.Incipit Super eo vero · alleged in the gloss as de sent. excom., super eo vero — 14× per the register · find the allegations →
Percusserint
Irato animo, alias non inciderent in canonem, prout sequentia verba declarant, et 17. q. 4, si quis suadente.
Excusat
Non ab exommunicatione, sed quo ad hoc quod non sunt mittendi ad curiam pro absolutione, ut infra, de sent. excom., quamvis; infra, de sent. excom., pueris. Et ita est arg. quod aetas excusat, de conse. dist. 4, eos; C. de fals. mon., quoniam, in fi.; et 33. q. 2, in adolescentia. Arg. contra quia malorum mores infirmitas animi non excusat, C. si adv. del., licet; et ff. de minor., auxilium § in delictis. Ber.
Nec clerici
Supple sunt excommunicati, quoniam sola temeritas in hoc casu reprehenditur sine violentia, prout sequitur et patet ex illo canone 17. q. 4, si quis suadente.
Disciplinae
Vel ratione praelationis. Idem est etiam de patre qui filium in minoribus ordinibus potest corripere sine poena ista vel de propinquo, infra, de sent. excom., ex tenore; et infra, de sent. excom., cum voluntate, ubi de hoc. Arg. de poen. dist. 1 § aut facta; et 14. q. 5, circumcelliones. Ber.
Violenta notari
Haec est ratio quare non incidunt in canonem.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.