Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.10 Ex tenore
tit. De sententia excommunicationis · 6 glosses
Idem Genuensi Archiepiscopo.Incipit Ex tenore litterarum · alleged in the gloss as de sent. excom., ex tenore — 21× per the register · find the allegations →
Debeat
Qui sic iurat non est adstrictus nisi ad iustum mandatum, arg. supra, de elect., causam quae; et supra, de iureiur., veniens; et supra, de iureiur., Quintavallis; et ff. pro soc., si societatem; et ff. de oper. lib., si libertus. Et idem est sic iurare, ac si iuraret stare mandatis ecclesiae, et illa est recta forma, ut supra, de appell., ad haec praeterea. Et per hoc iuramentum hoc tantum praecipere potest, prout hic sequitur in littera, et quod satisfaciat laeso, supra, de sent. excom., parochianos; et infra, de sent. excom., ea noscitur.
Ne de caetero
Sic infra, de sent. excom., gravem.
Defendendo
Supra, de sent. excom., si vero alicuius. Ber.
Mandato suorum
Dum tamen mandatum sit iustum vel saltem si dubitetur, 23. q. 1, quid culpatur, in fi. Si autem sit iniustum, non est obediendum, 11. q. 3, non enim; et 11. q. 3, Iulianus; et 11. q. 3, si Dominus. Exemplum de mandato habes infra, de sent. excom., universitatis; et infra, de sent. excom., ut famae § 1. Alias non excusatur, supra, de sent. excom., mulieres; et infra, de sent. excom., universitatis. Ber.
Praelationis
Idem est si habeat officium in ecclesia ratione cuius corrigere potest inferiores clericos vel monasterium, ut hic, et infra, de sent. excom., cum voluntate, ubi de hoc; et supra, de sent. excom., super eo vero.
Socius
Hoc dictum est propter assiduam conversationem, unde praesumitur quod facilius manus iniciant in seipsos. Quandoque veniunt ad verba, et sic ad factum. Et ratione praesumptionis non praecipitur de socio. Sic propter praesumptionem iuramentum quandoque non indicitur clericis, supra, de cohab. cler. et mul., clericos; et supra, de praesump., litteras.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.