Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.23 Quintavallis
tit. De iureiurando · 2 glosses
Idem Alatrino Episcopo.Incipit Quintavallis nostris auribus · alleged in the gloss as de iureiur., Quintavallis — 15× per the register · find the allegations →
Iuramentum
Quod civili modo fuit intelligendum, ff. de servit., si cui; et supra, de iureiur., veniens, ubi de hoc.
Exheredaret
Ad hunc casum iuramentum non extendebatur, nec debuit extendi, arg. supra, de iureiur., quanto; et melius in capitulo supra, de iureiur., veniens; 22. q. 4, unusquisque; et ff. de oper. lib., si libertus; ff. de fideicommi. liber., Thais § sorore; et ff. de manumiss., is qui, in fi. Nisi in certis casibus qui continentur in Auth. ut cum de appellation. cog. § causas, coll. 8. Et ita turpe fuit mandatum. Item contra praeceptum domini fuit hoc mandatum, ut uxor separaretur a viro, 28. q. 1, idolatria; et 33. q. 2, quos Deus. Causae vero ingratitudinis propter quas pater potest exheredare filium sunt hae. Prima si filius parentibus manus intulerit. Item si gravem iniuriam eis fecerit. Si criminaliter eos accusaverit de causa, quae non sit adversus principem vel rem publicam. Si cum maleficiis versatur. Si maleficus efficiatur. Si vitae parentum fuerit insidiatus. Si uxori vel concubinae eius se immiscuerit. Si ex dilapidatione filii grave dispendium parentes sustulerint. Si pro persona vel debito eius inquantum potest fideiubere noluerit. Hoc tamen quod de fideiussione dicitur, ad filios masculos tantum pertinet. Item si prohibuit eos facere testamentum. Si contra voluntatem parentum inter arenarios et mimos perseveraverit, cum pater non fuerit illius professionis. Si filia vitam luxuriosam egerit, cum parentes vellent eam pro posse dotare, nisi neglexerint eam maritare usque ad viginti quinque annos. Si parentibus furiosis debitam curam non impenderit. Si parentem captum de carcere eripere neglexerit. Hoc totum habes in praemisso authentico.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.