Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.18 Quanto personam
tit. De iureiurando · 6 glosses
Idem illustri Regi Aragoniae.Incipit Quanto personam tuam · alleged in the gloss as de iureiur., quanto — 16× per the register · find the allegations →
Defraudata
Qui enim falsat monetam principis exuritur, C. de fals. mon., si quis nummum. Qui autem falsat monetam civitatis punitur capite, C. de fals. mon., quoniam. Sed ille qui nummos radit vel tingit, si liber est, datur ad bestias; si servus, ultimo supplicio punitur, ff. de lege Corn. de fals., quicumque. Et sunt haec tria specialia, quia quilibet tenetur ad accusationem huius criminis. Item quia condemnatus non appellat. Item quod ille in cuius domo falsa moneta cuditur, licet illud ignoret, C. de fals. mon., quoniam.
Absolvi
Absolvere potest Papa quemcumque a sacramento ex iusta causa, puta propter scandalum intolerabile, ut si malum exemplum prorogetur in multos, clave tamen discretionis praecedente. Hug. tamen hoc negabat. Et omnia iura quae dicunt vel innuunt Papam posse absolvere a iuramento intelligebat de illicito, quia in his quae sunt de iure naturali, ut in voto et iuramento, Papa non dispensat, arg. ad hanc opinionem infra, de iureiur., et si Christus, ubi dicitur redde domino iuramenta tua. Quasi similem interpretationem habes infra, de iureiur., petitio; et infra, de voto et vot. redem., magnae, ubi dicitur: vovete et reddite, infra, de statu monach., cum ad monasterium, in fi. Laur. contradicebat. Tanc. dicit quod ex causa iusta potest quemlibet absolvere, 15. q. 6, auctoritatem. Et dispensare potest in voto, et illud commutare in aliud quod magis sit Deo acceptum, infra, de voto et vot. redem., magnae; infra, de voto et vot. redem., de peregrinationis; et infra, de voto et vot. redem., quod super his; et infra, de voto et vot. redem., ex multa. Et in iuramento etiam ex eisdem causis potest dispensare. Ubi vero aliquis vovet vel iurat, et illa licite vel honeste servari possunt nec subest causa, Papa illa immutare non potest, et sic intelligebat Hug. Et in hoc alii non discordant. Et sic etiam intelliguntur illa verba, vovete et reddite domino iuramenta vestra. Et est arg. ad praedictum 25. q. 1 § si ergo, vers. ipsi namque soli etc.; et ff. de vulg. et pup., ex facto. Hic vero non fuit necessaria absolutio, sed interpretatio secundum quod sequitur in littera, et secundum interpretationem debet servari, quia fuit legitimum iuramentum.
Iniquitatis vinculum
22. q. 4, inter caetera.
Patris
Hoc ideo quia in forma iuramenti fuit hic expressum. Sed nonne tunc mentiretur inscriptio monetae? Immo videtur quod rex ipse falsarius esset, ff. de lege Corn. de fals., falsi nominis; et infra, de his quae fi. a prael., quanto. In moneta enim tria exiguntur: quantitas ponderis, materia et publica forma, ff. de contrah. empt., origo. Respondeo quod non semper inscriptioni monetae fides adhibetur, sicut nec inscriptioni sepulchri, C. de rel. et sump. fun., monumentorum. Immo pictura est quae largam habet licentiam. Semper enim fas fuit pictoribus et poetis novitates invenire, licet sit arg. contra 24. q. 2, sane, in princ. Io. Item si fur ex auro vel argento monetam publicam falsam faciat, illo punito pecunia in thesauro publico conservatur, 1. q. 1, quod quidam, circa medium, vers. si enim aliquid furtim etc.
Servari
Et sic si non possit expresse servari in omni, servatur tamen in illa quae fuerat defraudata. Et est arg. ad quaestionem propositam et solutam infra, de spons., ex litteris 2, in glossa isti erant.
Satisfactionem
Pro temerario iuramento imponitur poenitentia unius anni, 22. q. 4, qui sacramento. Sed pro directo periurio imponitur poenitentia septem annorum, 6. q. 1, quicumque; et 22. q. 1, praedicandum. Immo qui scienter deierat, secundum canones infamis est, ut 6. q. 1, infames. Et qui contra transactionem iuratam venerit scienter, infamis est, C. de transaction., si quis maior.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.