Book III › tit. 3.34 De voto et voti redemptione
X 3.34.9 Ex multa
tit. De voto et voti redemptione · 12 glosses
Idem eidem.Incipit Ex multa tuae · alleged in the gloss as de voto et vot. redem., ex multa — 17× per the register · find the allegations →
Expressam
Ad quales
Scilicet viros religiosos de quibus fiebat mentio in capitulo proximo infra, de voto et vot. redem., quod super his. Sed illa clausula remota fuit quae posita erat sub illo, et infra ante § illum de mulieribus.
Incumbit
Ecce hic unum mirabile quod est ius commune, ut dispensetur in voto cum debilibus, et huiusmodi arg. supra, de voto et vot. redem., de peregrinationis. Et tamen eius executio non permittitur alicui, nisi cui Papa specialiter committit. Quod tamen restringendum est circa votum huiusmodi, scilicet pro succursu terrae sanctae emissum. Ergo cum hic Papa sibi dispensationem reservet, in aliis votis episcopis dispensationem indulget, arg. supra, de voto et vot. redem., de peregrinationis; et infra, de sent. excom., nuper.
Religiosi
Religiosi dicuntur non solum monachi et regulares sed et clerici, ut 1. q. 1, nullus. Et etiam laici dicuntur religiosi, 28. dist., si qua vidua.
Religione
1. q. 1, vilissimus; 8. q. 1, qualis erit.
Ad neutros
Arg. generaliter dictum, nulli esse dictum, supra, de offi. deleg., ex parte tua; arg. C. de pignorib., quamvis constet. Io.
Maturitate tamen consilii
Idem dicit lex in advocatis, qui non minus provident generi humano quam si patriam armis defenderent, C. de advoc. div. iud., advocati. Et lex dicit quod omnibus aeque postliminum est, non solum his qui pugnare possunt, sed omnibus qui eius naturae sunt, ut consilio vel auxilio vel aliis modis usui esse possint, ut ff. de capt. et de post. et red., postliminium § ulti. Et consilio pollet cui vim natura negavit. Et est simile ff. de vac. mun., sextum decimum § quem ita; et ff. de vac. mun., sextum decimum § qui pueros.
Superius ponitur
Supra, de voto et vot. redem., quod super his. Et hoc statim sequitur.
Viri praeter uxorum
Specialissimus casus est iste quod vir potest emittere votum praeter licentiam uxoris contra illa iura 33. q. 5, quod Deo; et 27. q. 2, si tu abstines. Et per hoc videtur quod aliquod votum sit maius voto continentiae, nam propter continentiam etiam ad tempus non liceret hoc fieri, ut 33. q. 5, si dicat. Sed in voto abstinentiae secus videtur, dum tamen per tale votum neutri fiat praeiudicium, 33. q. 5, noluit. Io.
Inhabiles ad pugnandum
Clerici vero pugnare non debent. Arma enim clericorum sunt lacrimae, 23. q. 8, clerici qui in quacumque; 23. q. 8, quicumque; et 23. q. 8, convenior. Licet non minus pugnet qui consilio pugnat, ut dictum est in notula, idem dicit lex.
Obsequio deputati
Qui ex debito officii eos sequi teneretur, infra, de sent. excom., inter alia.
In poenitentia est iniunctus
Videtur ergo quod mutatio voti non possit fieri in his poenitentiis imponendis. Arg. contra 82. dist., presbyter si fornicationem.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.