Book III › tit. 3.34 De voto et voti redemptione
X 3.34.8 Quod super his
tit. De voto et voti redemptione · 14 glosses
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit Quod super his · alleged in the gloss as de voto et vot. redem., quod super his — 8× per the register · find the allegations →
Cum isti
Scilicet debiles.
Et illi
Scilicet inopes.
Qui temporalem
Eandem distinctionem facit lex in iudice, ut si non potest interesse propter temporalem impotentiam, expectandus est. Et si habeat perpetuum impedimentum, removendus est, ff. de vac. mun., ad excusationem; et ff. de iud., si longius. Argumentum ad idem supra, de rescript., sciscitatus. Io.
Dilatio
Expectandi enim sunt quousque causa impedimenti cessaverit. Simile infra, de sent. excom., de caetero; et infra, de sent. excom., quamvis, in fi. Idem est si per fortuitos casus impediretur, nihilominus cum potest, adimplere tenetur, ff. de ver. oblig., inter stipulantem § sacram. Nisi certa res esset promissa non in genere, C. si cert. pet., incendium. Io.
Compensato labore
Ieiuniis et orationibus, ut supra, de voto et vot. redem., magnae, circa fi. Laur. Vel videtur quod tantum mittere teneantur pro quanto nollent sustinere laborem hunc, sed vix potest aestimari. Prima expositio melior est.
Circa primos
Scilicet qui pro succursu terrae sanctae votum emiserunt.
Circa secundos
Scilicet quibus pro satisfactione suorum criminum labor peregrinationis est iniunctus.
Voventium
Scilicet sponte et non per poenitentiam iniunctam.
Quamvis sit habilis
Hic formatur secunda quaestio sequentis capituli infra, de voto et vot. redem., ex multa § secundo quaesivisti.
Potens tamen
Unde non subest causa cur debeat immutare. Alias qui iniunxit vel quilibet maior eo eam posset immutare iure communi, sed immutationem huiusmodi poenitentiae videtur reservare sibi et illis quibus specialiter a sede Apostolica iniungitur, et est speciale, infra, de voto et vot. redem., ex multa. Vincen.
De mulieribus
Non voventibus scilicet.
Viros suos
Et hic formavit archiepiscopus tertiam quaestionem, infra, de voto et vot. redem., ex multa § quod autem.
Sequantur
Qui de uxorum licentia voverunt, vel ex causa concedit Papa quod viri possunt vovere se ituros in subsidium terrae sanctae invitis uxoribus, infra, de voto et vot. redem., ex multa, vers. in tanta quoque.
Caeterae vero
Scilicet voventes.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.