Book III › tit. 3.34 De voto et voti redemptione
X 3.34.7 Magnae
tit. De voto et voti redemptione · 20 glosses
Idem Trecensi Episcopo.Incipit Magnae devotionis · alleged in the gloss as de voto et vot. redem., magnae — 13× per the register · find the allegations →
Noluisti tamen sine consilio
Et bene, quoniam nemo iuramentum suum vel votum debet interpretari, supra, de elect., venerabilem; et infra, de voto et vot. redem., ex multa. Nisi certus esset quod non esset obligatus, arg. infra, de sent. excom., inquisitioni. Tanc.
Liceat
Haec tria semper consideranda sunt, arg. 11. q. 1, aliud; et 4. dist., denique, in fi.
Sane non
Hic incipit ostendere quod votum suum perficere teneatur.
Ut venires
Non obstante quod causa voti cessat, cum etiam si sine causa voluisset, nihilominus teneretur, supra, de conver. coniug., ex parte abbatis. Facilius enim dispensari potest cesssante causa, ut dicit in fine. Causa enim non impedit nisi exprimatur, C. de condi. ob turp. caus., si repetendi, nisi a iure subintelligatur, ff. de iure dot., stipulationem. Io.
Prophetica
Scilicet David.
Primum
Scilicet vovete. Ber.
Secundum
Scilicet reddite.
Sed nec decens videbatur
Ut venires contra votum.
Retro
Apostatando. Simile infra, de apostat., quidam. Nam apostata dicitur retro stans, 26. q. 7, non observetis; et 3. q. 4, beatus; de poen. dist. 2, pennata.
Agitur a praelatis
Iuxta illud: componitur orbis regis ad exemplum, 11. q. 3, praecipue. Nam praelati sunt tamquam signum positi ad sagittam, unde inferiores vitam eorum respiciunt, infra, de accusat., qualiter et quando 2.
Verum aetatis
Hic allegat quod non tenetur perficere votum suum.
Forsitan non debueras
Maxime ad loca remota, arg. 7. q. 1, praesentium; et ff. de off. praes., illud observandum; 7. q. 1, si quis in clero; et de conse. dist. 5, non oportet. Nec istud forsitan est dubitativum. Sic 33. q. 2, admonere; supra, de procurat., tuae. Io.
Peregrinari
de conse. dist. 5, non oportet 1.
Astrictus
Quia sicut clericus sine licentia episcopi sui non debet ab ecclesia abesse vel recedere ab eadem, 7. q. 1, praesentium. Sic et episcopus sine licentia Papae, supra, de translat., inter corporalia.
Cum igitur
Hic incipit ostendere quod votum commutari possit.
Commutari possit
Cum igitur mandatum Domini et votum pari pasu ambulent, ut hic dicit. Et mandatum Domini potest adimpleri per aliud aequipollens, ut 22. q. 4, innocens, ergo et votum. Sic argumentatur hic Innocentius. Io.
Sinite illos
Ut 11. q. 3, inter verba.
Eundo morando et redeundo facturus
Haec tria tempora considerantur, cum aliquis condemnatur alii in expensis factis in prosequenda appellatione, supra, de appell., reprehensibilis; C. qui accus. non poss., qui crimen. Simile supra, de concess. praeben., quia diversitatem, in fi.
Sine diminutione
Praeter illam diminutionem, quae fieret in pecunia transferenda, quia ille qui eam portabit suis expensis non militabit, supra, de praescrip., cum ex officii; et 12. q. 2, caritatem. Vel intellige quod haec pecunia mitti debet per aliquem religiosum, qui alias esset illuc iturus. Vincen.
Cessavere causae
Arg. quod cessante causa cessat privilegium, infra, de verb. sign., abbate, in fi.; et 16. q. 1, generaliter; et 25. q. 2, hostilitatis; et Inst. de auct. tut. § ulti.; et C. de rest. milit., sancimus; et supra, de decim., suggestum. Io. Et supra, de renunciat., post translationem, ubi de hoc; supra, de iureiur., et si Christus, in fi. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.