The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.9 De apostatis et reiterantibus baptisma

X 5.9.4 Quidam

tit. De apostatis et reiterantibus baptisma · 5 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Quidam sicut accepimus · alleged in the gloss as de apostat., quidam 2× per the register · find the allegations →
Ut novo
Istud ut, non tenetur consecutive sed ironice hic dicitur, quia non induunt novum hominem ex quo reliquias prioris hominis retinent.
Duabus viis
Nisi quandoque ratione officii, 3. q. 7 § tria, in fi.; et supra, de praesump., litteras; et ff. de rei vend., inter officium. Sed illud ignoravit quod praestaret patrocinium in re sua.
Lanaque
16. q. 7, in nova; et supra, de elect., cum causam. Et nemo debet claudicare in duas partes, 49. dist., sacerdotes. Et nemo potest duobus dominis servire, 26. dist., acutius; et supra, de cleri. coniug., diversis. Nemo autem filius Dei et diaboli simul esse potest, de poen. dist. 1, resuscitatus § item ut Christus ait. Nec duobus dominis servire, ut ibi.
Voluntatis
Sicut enim libero arbitrio homo obediens serpenti periit, sic se gratia Dei vocante propriae mentis conversione salvetur. Sed tamen si conditionali conditione coacti fidem suscipiunt, eam servare coguntur, 45. dist., de Iudaeis; et 45. dist., quid autem; et 45. dist., neminem; et 23. q. 5, ad fidem, et hic.
Retroire
Quia qui posuerit manum ad aratrum et respexerit retro non est aptus regno Dei, supra, de voto et vot. redem., magnae; sic 12. q. 1, scimus, in fi.; de poen. dist. 4, si refugientes, vers. fi. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.