The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.3 De clericis coniugatis

X 3.3.5 Diversis fallaciis

tit. De clericis coniugatis · 6 glosses
Innocentius III. Norvicensi Episcopo.Incipit Diversis fallaciis · alleged in the gloss as de cleri. coniug., diversis 20× per the register · find the allegations →
Cithara
Per citharam intellige vitam activam seu laicalem. Per psalterium intellige vitam contemplativam sive clericalem. Sed aliquis non posset esse simul contemplativus et activus. Et sic coniugatus ecclesiam habere non debet, quia non bene conveniunt, supra, de cleri. coniug., quod a te. Contra supra, de renunciat., nisi, ubi quis potest esse contemplativus pariter et activus. Sed de alia contemplatione dicitur hic.
Divisus
Quia pluribus intentus minor est ad singula sensus. Et dum ad utrumque festinat, neutrum bene perficit, 16. q. 1, presbyteros; C. de assessor., nemo.
Deperire
28. dist., de Syracusanae.
Scienter
Secus si ignoranter, quia tunc posset eos privare, supra, de elect., cum Wintoniensis.
Non per te
Arg. quod nemo potest venire contra factum suum. Simile supra, de fil. presbyt., veniens; 12. q. 2, monemus; ff. de adopt., post mortem; et ff. de servitu. rust. praed., per fundum. Arg. contra supra, de elect., nosti; infra, de praeben., cum non ignores; infra, de rebus ecc. non alien., si quis; 55. dist., poenitentes; et 35. q. 9, quod quis commissit; et C. de agric. et cens., quemadmodum, lib. 11. Ad hoc dicit Io. quod ubi agitur de revocatione rei male alienatae, idem qui alienavit, potest repetere. Quoniam quilibet in alienatione rei ecclesiasticae auditur, volens contradicere 12. q. 2, non liceat Papae. Tum in favorem ecclesiae, tum in odium illius qui recipit rem ecclesiae minus legitime. Ubi vero agitur de repetitione beneficii, secus est. Et hoc ideo ne detur via male volentibus revocare liberalitates suas, ut 16. q. 2, visis; et C. de donation., si quis argentum § fi. Et quia hic est tantum favor et non odium. Laur. dixit quod ubi factum reprobatur a iure, ille idem qui fecit potest venire contra factum suum, nisi in poenam ei interdicatur, ut hic. In verecundiam episcopi hoc fit, qui scienter talibus contulit beneficia. Ubi autem factum non tenet ex alia causa, puta in re communi, ibi qui concessit non potest venire contra, ut in lege ff. de servitu. rust. praed., per fundum. Quia quod suum proprium erat, concessit. Capitulum illud supra, de fil. presbyt., veniens, loquitur dispensative, et illud solvitur ibi. Capitulum 12. q. 2, monemus, intelligitur postquam iam depositus est alienator, ne sit contra capitulum illud 35. q. 9, quod quis commissit.
Spoliandos
Sed quis conferet illa beneficia post spoliationem? Credo quod conferri debeant secundum distinctionem illius capituli supra, de elect., cum in cunctis, in fi.; et supra, de elect., nihil est, ut si canonici consenserunt episcopo, per archiepiscopum conferantur. Si non consenserunt, per capitulum conferantur. Et hoc in illis beneficiis in quibus devolvitur potestas a capitulo ad episcopum et econverso, in aliis per archiepiscopum per quem isti removentur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.