The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate

X 1.6.44 Nihil est quod

tit. De electione et electi potestate · 11 glosses
Idem in eodem.Incipit Nihil est quod · alleged in the gloss as de elect., nihil est 33× per the register · find the allegations →
Examinet
Ad illum enim pertinet examinatio ad quem pertinet confirmatio, et ex officio suo debet examinare personam electi et formam electionis, etiam si non obiiciatur aliquid electo, supra, de elect., cum nobis; et supra, de elect., venerabilem, vers. est enim generaliter, etc.; 78. dist., quid est cito; et infra, de haeret., cum ex iniuncto; quia eius interest ne puniatur si promoveret indignum, ut infra sequitur.
Indigne
Sic 71. dist., tantis.
Scientiae
Quae impedit promovendum, infra, de elect., congregato. Et deiicit iam promotum, infra, de aetat. et qualit., quamvis.
Aetatis
Supra, de elect., cum in cunctis. Et ita expresse patet hic quod episcopi in aetate dispensare non possunt. De hoc dixi supra, de elect., cum dilectus, in glossa. Sed numquid cum puniantur si hoc fecerint, alias non deberent puniri, quia quod legitime factum est poenam non meretur, C. de adulter., Gracchus.
Potestate
Ipso iure, supra, de elect., ne pro defectu; et supra, de elect., cum in cunctis, in fi.
Suspendatur
Variae poenae statuuntur a canonibus circa illos qui illicite promovent indignos et illos qui illicite promoventur. Quandoque privantur potestate conferendi illum ordinem quem illicite contulerunt, ut 1. q. 1, si quis episcopi; et infra, de temp. ord., litteras; 36. dist., is qui ecclesiasticis; et ordinatus removetur a clero, 50. dist., ex poenitentibus. Quandoque suspenditur a celebratione missae per annum, 55. dist., nullus. Quandoque deponitur, 64. dist., illud, ubi episcopus ordinatus praeter scientiam archiepiscopi deponitur, 51. dist., aliquantos. Et hic statuitur poena contra illos qui promovent indignos, qui debent suspendi, ut hic dicit, per sententiam a superiore, cum hoc ad ipsum pervenerit. Huic assignatur contra, infra, de praeben., grave. Ibi enim non punitur qui promovet indignos nisi post primam et secundam correctionem, et hoc statim sine aliqua admonitione. Item hic ordinati sive promoti removentur, ibi non. Dicas quod in alio casu hic, et in alio ibi. Hic loquitur de his qui promoventur ad dignitates, et ad regimen animarum, ut dicit in principe, et quia plus peccant, plus puniuntur sine aliqua admonitione, quia et portae dignitatis personis vilibus patere non debent, infra, de excess. praelat., inter dilectos; et infra, de iureiur., querelam; et C. de infam., infames, lib. 10; et C. de dignitat., neque famosis, lib. 12. Ibi loquitur de beneficiis simplicibus, ubi non requiritur tanta maturitas, et ideo habet ibi locum correctio, quia in promotione illorum non est tale periculum. Unde illi non removentur, sed isti sic. Et ita contra non est, quia diversitas contradictionem impedit, sicut dicitur, diversum tempus impedit contradictionem.
Graviori
Ad arbitrium iudicis, cum hoc non determinetur, infra, de offi. deleg., de causis § ulti.; infra, de accusat., super his. Et magis punienda est malitia quam negligentia, infra, de crim. falsi, ad falsariorum.
Canonicam
Ad Romanum
Sive sint abbates, supra, de consuet., cum venerabilis; sive episcopi.
Ultra Italiam
Licet fines Italiae non ubique distent a Roma aequaliter, tamen omnes dicuntur remoti qui ultra duas dietas extra diocesim suam distant, supra, de rescript., nonnulli. Sed istud verum est quo ad iudicia. Sed quantum ad hunc casum qui distant per duas et dimidiam vel tres aut parum plus, non credo quod debeant habere illud beneficium, quia modica distantia est, tamen consuetudini stetur. Et ita aliquid statuitur propter distantiam, quod alias non fieret; sic 63. dist., cum longe; et infra, de dolo et contu., cum olim.
Administrant
In duobus casibus ex sola electione habetur ius administrandi, in his videlicet, qui subsunt nullo medio Romano Pontifice, 23. dist., in nomine Domini. Sed quid si suffraganeus est valde remotus a suo metropolitano, numquid eodem modo potest ministrare? Videtur quod sic, cum eadem causa subsit, ergo videtur quod idem ius, supra, de consti., translato; et supra, de consti., nam concupiscentiam; et infra, de translat., inter corporalia; et infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta. Et si nimia subtilitate utamur, res ecclesiarum depereunt, C. de ver. sig., cum quidam, circa finem; et C. ad Trebel., sancimus. Sed contra videtur, quia cum illud etiam dispensative sit dictum, talis dispensatio ad similia non protenditur, infra, de re iudic., in causis; et 56. dist., Cenomanensis. Nec excusat hic rerum periculum, infra, de maior. et obed., illud. Sed pone quod talis praelatus tempore confirmationis suae reperitur minus idoneus, et sic repellitur, numquid ea quae medio tempore fecit sunt cassanda? Videtur quod sic, infra, de haeret., fraternitatis; et 12. q. 2, alienationes; 14. dist., sicut; etsi principale cassatur et omnia quae secuta sunt ex eo vel ob id, C. de legi. et const., non dubium; et infra, de fide instrum., inter dilectos. Sed contrarium verum est in hoc casu, quia fuit in quieta administratione et in quasi possessione praelationis de licentia Papae, et pro praelato habitus est. Unde omnia quae fecit medio tempore rata sunt quae poterat facere, arg. infra, de iure patron., ex litteris; et infra, de iure patron., consultationibus; et supra, de elect., querelam; 3. q. 7, infamis § verum; et ff. de procur., si procuratorem, in fi.; et C. de testament., testes servi. Quae facere poterat ideo dixi, quia de rebus ecclesiae alienare non posset, quia illud ei prohibetur, ut hic dicit. Sed circa spiritualia valet quicquid fecit, et etiam in temporalibus bene administrando, emendo, recipiendo, ad utilitatem ecclesiae non dando, arg. ff. si cert. pet., eius qui in provincia; et 1. q. 1, si quis a simoniacis. Et hoc confirmat littera hic in fine. Sed si quis intrusus acquirat ecclesiae, numquid et illud cassabitur cum ipso? Videtur quod sic per iura prius dicta, et quia commodum cum incommodo debet compensari, ff. de negot. gest., si negotia. Credo quod non cassabuntur nisi ea quae perperam facta sunt in praeiudicium ecclesiae, sed utilia remanebunt penes ecclesia, quia cum in favorem ecclesiae talia cassentur. in laesionem eius non debent retorqueri, C. de legi. et const., quod favore; et ff. de minor., si iudex.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.