Book III › tit. 3.38 De iure patronatus
X 3.38.19 Consultationibus
tit. De iure patronatus · 4 glosses
Idem abbati S. Alberti.Incipit Consultationibus · alleged in the gloss as de iure patron., consultationibus — 19× per the register · find the allegations →
Credebatur
Et erat in quasi possessione ius patronatus, quia tunc tenet praesentatio, etiam si in veritate non sit patronus, supra, de elect., querelam; et supra, de caus. poss. et propr., cum olim, et hic. Item est hic arg. quod plus valet quod est in opinione quam quod est in veritate, 1. q. 1, si quis a simoniacis; 3. q. 7, infames § tria; et 3. q. 7, infames § verum; infra, qui fil. sint legit., cum inter; et infra, qui fil. sint legit., per tuas; et supra, de bigam., nuper, in fi. Arg. contra 29. q. 2, si quis; et 8. dist., veritate. Et ita sola possessione acquiritur titulus, licet ille dominus non sit qui praesentat, sed hoc facit bona fides.
Removeri
Quia quod legitime factum est, non debet irritari, licet ad eum casum deveniat a quo incipere non potuit, 55. dist., praecepta; ff. de itin. act. priv., nec enim; et ff. de postulan., hunc titulum § casum; 32. q. 7, neque furiosus. Et quod rite et secundum leges factum est, ex alio eventu resuscitari non debet, C. de admin. tut., sancimus. Et quod legitime factum est, poenam non meretur, C. de adulter., Gracchus.
Possidebat
Bona fide ut dixi et non vi, arg. C. de praescri. trig. vel quad. ann., si quis emptionis § sed hoc; et 16. q. 3, licet in regulis. Sed numquid ille qui est in quasi possessione praesentandi, si ei moveatur quaestio proprietatis, poterit interim praesentare ante sententiam? Dic de hoc ut dixi supra, de iure patron., ex litteris. Propter hoc tamen nullum fit praeiudicium vero patrono in posterum, ut hic dicit. Ber.
Removeri
Quia non praesentatus a patrono, 16. q. 7, decernimus. Et sic credulitas sine possessione non valet vel non prodest.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.