Book III › tit. 3.38 De iure patronatus
X 3.38.7 Ex litteris
tit. De iure patronatus · 5 glosses
Idem Herfordensi Episcopo et Abbati de Forde.Incipit Ex litteris I. · alleged in the gloss as de iure patron., ex litteris — 22× per the register · find the allegations →
Ad firmam
Dicunt quidam quod talem contractum celebraverunt inter se, quod utile dominium transiret in conductorem, et sic in ipsum transivit ius patronatus. Secus in creditore, supra, de re iudic., cum Bertholdus. Ber.
Praesentavit
Supple et episcopus ipsum recepit.
Apud Cantuariensem
Qui fecit primum removeri, et institui praesentatum per abbatissam, unde orta fuit contentio inter eos.
Non excepto
Arg. concessum videri quod non est nominatim exceptum, infra, de spons., cum apud. Item arg. quod idem iuris est in toto et in parte, arg. ff. de off. praef. urb., omnia § 3; et 12. q. 2, cognovimus. De hoc tractatur supra, de translat., inter corporalia.
Vel antequam
Arg. est hic a contrario sensu, quod res litigiosa non debet transferri in aliam personam lite pendente, 11. q. 1, quia res; et 16. q. 4, volumus; et supra, ut lite penden., a memoria, et quasi per totum. Et ita videtur quod si moveatur alicui quaestio de iure patronatus, et interim vacet ecclesia quod non possit praesentare ante finem causae. Sed non est verum hoc secundum quosdam prout dicitur supra, de in integ. restit., cum venissent. Immo si quis est inquieta possessione praesentandi, non debet inde amoveri, ut dicunt quidam usque ad finem causae, 16. q. 4, volumus; et supra, ut lite penden., a memoria. Et sufficit esse in possessione, infra, de iure patron., consultationibus. Et supplent hic maxime. Sed littera ista manifeste contradicit, et certe verius videtur quod eligere vel praesentare quis non possit, postquam ei movetur quaestio super proprietate. Vel si dicatur quod possit praesentare lite mota, tamen praesentatus non debet institui pendente controversia ex qua pendet, supra, de in integ. restit., cum venissent. Et est arg. optimum supra, de elect., Cumana, ubi clerici et capellani erant in quasi possessione eligendi, et mota fuit eis quaestio super iure eligendi vacante ecclesia. Et quia non probaverunt de iure suo, non valuit eorum vox. Nec obstant contraria quae dicunt quod lite pendente non est privandus possessor sua possessione, quia ibi alia ratio est, ibi enim omnia restituuntur, et fructus post litem contestatam. Sed hic non debent restitui fructus praesentationis, quia canonice institutus non removetur sine culpa, et hoc verius credo. Contra tamen notavit Io., scilicet quod potest licite eligere, qui est in quieta possessione, licet moveatur ei quaestio, supra, de in integ. restit., cum venissent. Et ita si fuit iste praesentatus ante quaestionem motam, obtinebit, quia ille credebatur patronus, cum esset in possessione totius villae, et ita credebat se esse patronum et bona fide. Sic infra, de iure patron., consultationibus. Et si postea obtineat abbatissa in iure patronatus, quia probabit quod excepit ius patronatus, respondebit illi de temporalibus, 16. q. 2, sane; et infra, de privileg., cum et plantare § in ecclesiis. Et hoc dicit hic in fine. Contra hoc tamen supra, de re iudic., cum Bertholdus; et infra, de iure patron., consultationibus, ubi dicit: si tempore praesentationis suae ius patronatus ecclesiae possidebat. Sed hic non erat in possessione iuris patronatus, licet possideret villam, quia hoc non colligitur per litteram. Sed intellige quod erat in possessione iuris patronatus ex eo quod dicit in fine: ita quod si abbatissa obtineat adversus militem, illi de temporalibus debeat respondere. Ex hoc appareat quod miles reus erat et abbatissa contra militem agebat. Et sic relinquitur quod miles credebatur patronus, et sic agebat ut patronus. Unde tenuit praesentatio et institutio eo tempore facta, quo quiete ius patronatus ecclesiae possidebat, infra, de iure patron., consultationibus; et supra, de elect., querelam. Et item lite mota non debet praesentare, vel si praesentat, suspenditur institutio in eventum sententiae, ut dictum est.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.