The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis

X 4.1.23 Cum apud

tit. De sponsalibus et matrimoniis · 3 glosses
Idem Arelatensi Episcopo.Incipit Cum apud sedem · alleged in the gloss as de spons., cum apud 14× per the register · find the allegations →
Surdus
Qui prorsus non audit quia de alio non est dubium, quoniam potest postulare, ff. de postulan., hunc titulum § propter casum. Sic ergo surdus et mutus possunt contrahere matrimonium, ff. de iure dot., mutus; et infra, de spons., tuae fraternitati. Quae fuit ergo dubitatio huiusmodi quaestionis? Illa potuit esse dubitatio, quia certa forma est expressa ad contrahendum, infra, de spons., si inter; et infra, de sponsa duo., licet. Et quia isti non possunt servare illam, dubitatur quid iuris, et quantum ad ecclesiam verba sunt necessaria, infra, de spons., tuae fraternitati. Unde altero subtracto non videbatur matrimonium, arg. 1. q. 1, detrahe. Sed non est ita, quia solus consensus sufficit, ut hic dicit, et 27. q. 2, sufficiat. Unde si non potest exprimi per verba, exprimatur per nutum vel signum, ut hic patet in fi., et infra, de spons., tuae fraternitati.
Prohibitorium
Ut 30. q. 4, qui spiritualem. Unde omnes admittuntur, qui non expresse prohibentur, ff. de procur., mutus. Simile ff. de testi., testimoniorum; aliter accipitur prohibitiorum, ff. de novi operis nunc., praetor § hoc enim interdictum.
Non prohibetur
Arg. id quod non prohibetur, concessum videtur. Arg. contra ff. de colleg., collegia; et 2. q. 5, consuluisti. De hoc traditur supra, de translat., inter corporalia.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.