Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis
X 4.1.22 Sicut
tit. De sponsalibus et matrimoniis · 6 glosses
Innocentius III. Fernatino Episcopo.Incipit Sicut ex litteris · alleged in the gloss as de spons., sicut — 9× per the register · find the allegations →
Iurantis
Hic videtur promitti factum alterius, et quod alteri possit stipulatio fieri. Sed contra Inst. de inutil. stipul. § alteri; ff. de ver. oblig., stipulatio ista § alteri; et ff. de ver. oblig., stipulatione. Et si puella nollet illi nubere, non dicitur pater periurus dummodo per patrem non stet, quia hoc solum intelligitur iurare se facturum et curaturum, ut illa contrahat cum illo si poterit, alias esset periurus. De hoc dicitur supra, de spons., ex litteris 2. Ber.
Per mulierem
Unde non fuit ei imputandum, si hoc verum fuit, arg. supra, de offi. ord., pastoralis; et 47. dist., quod ad nos; et supra, de spons., de illis. Immo pro completa habenda est conditio, ff. de condi. et demon., iure civili.
Quinque annis
Non tenebatur sponsus tamdiu expectare, nisi vellet, C. de sponsal., si is qui; nisi causa subesset, ff. de sponsal., saepe iustae. Sed hoc verum est si terminus fuisset appositus, ut infra sequitur, ubi iuramentum intervenit. Ber.
Ad statutum terminum
Sed videtur quod etiam nihilominus post terminum teneatur, supra, de dolo et contu., cum dilecti; ff. de recepti., Celsus § 1. Sed aliud est in matrimonio, quia res ipsa non capit tantam dilationem, propter periculum fornicationis, supra, ut lite non cont., quoniam § 1. Et ubi terminus apponitur, ultra triennium non tenetur ad contrahendum; alias nihil operaretur appositio termini. Ubi terminus non apponitur, ei nocet qui ultimo est in mora, ff. de peric. et comm. rei vend., illud sciendum. Et quia nulla est contracta obligatio de praesenti, sed in contrariis obligatio est pura et de praesenti, quare obligatio non tollitur propter lapsum terminum, sed solutione eius quod debetur, arg. ff. de act. et oblig., obligationum 2 § placet. Et ita ista sunt dissimilia, et non contraria.
Servandum compellas
Supra, de spons., ex litteris 2. Arg. contra, supra, de spons., requisivit. Dic ut supra, de spons., ex litteris 2.
Tamdiu
Sic supra, de probat., causam matrimonii; et infra, de cons. et affin., ex litteris; et 30. q. 5, iudicantem. Et ita est hic arg. quod in causa matrimoniali secundo inducantur testes super eodem articulo post publicationem, ut in praedictis capitulis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.