The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.14 De consanguinitate et affinitate

X 4.14.1 Ex litteris

tit. De consanguinitate et affinitate · 11 glosses
Alexander III. Cassiensi Abbati.Incipit Ex litteris tuis · alleged in the gloss as de cons. et affin., ex litteris 16× per the register · find the allegations →
Subarrhasset
Simile supra, de despon. impub., tuae nobis, ubi de hoc.
Quarto gradu consanguinitatis
Unde mulier illum habere non poterat, cum esset ei affinis in primo genere affinitatis, et in quarto gradu, 35. q. 5, porro.
Iuramento
Et sic matrimonium contraxerunt publice et in facie ecclesiae.
Coram archipresbytero
Forte ad hoc delegato, vel de loci consuetudine, quae tribuit iurisidictionem, supra, de offi. archidiac., dilecto; et C. de emancip. lib., si lex; et C. de emancip. lib., cum inspeximus.
Quinto consanguinitatis gradu
Primi dicerunt de quarto, non nocet, quia aliud iudicium fuit illud, nec fuit aliquid probatum.
Coram te iurare
Sed quare post publicationem iterum inducunt testes contra illud in Auth de testi. § illud, coll. 7; et supra, de testib., fraternitatis? Dicunt quidam quod hoc est speciale in matrimonio. Vel dicas quod non iurant iterum, quia isti erant accusatores. Unde necesse habebant testes producere, et nulli testes inducti fuerunt in causa ista. Et hic nota arg. quod in causa matrimoniali iterum recipiuntur testes post publicationem; arg. ad hoc supra, de spons., sicut, in fi.; et supra, de coniug. serv., ad nostram; et supra, de probat., causam matrimonii. Sed hoc non bene colligitur hic.
Maiores
Illi dicuntur omni exceptione maiores, qui repelli non possunt aliqua exceptione.
Quarto gradu
Sed quare dicit Papa quod separantur si sunt in quarto gradu vir iste et maritus praemortuus? Nonne idem esset si essent in quinto vel ulteriori secundum illa tempora? Dic quod dispensative tolerabatur in quinto et ulteriori, si ignoranter contraxissent, 35. q. 8, de gradibus. Et ideo dicit quod separentur in quarto, et non in quinto vel ulteriori. Ber.
Ut canones
35. q. 3, aequaliter; 35. q. 3, nullum de propinquis, in fi.
A consanguineis uxoris
Istud dicit: si contraxisti sponsalia sive matrimonium cum aliqua, mortua illa, nullam poteris postea ducere in uxorem de consanguinitate illius. Et econverso illa sponsa vel uxor tua te mortuo, nullum poterit habere de consanguinitate tua, supra, de spons., sponsam. Sic ergo mulier ista non poterat illum habere, qui fuerat priori viro suo in quarto gradu, sive in quinto, vel ulterioribus coniunctus secundum antiqua iura. Hodie ultra quartum non impeditur, infra, de cons. et affin., non debet.
Potestatem
Nota quod duo exiguntur ad cognoscendum et iudicandum de causa matrimoniali, scilicet, scientia canonum, et quod habeat iurisdictionem ordinariam vel delegatam, arg. 21. dist. § decretis. Et arg. quod causa non est deleganda nisi perito et exercitato, arg. 2. q. 2, praeceptum; de poen. dist. 6, qui vult, in princ.; et C. de iud., certi. Item habes hic arg. quod de causa matrimoniali non potest in arbitrium compromitti, et expressum est de transact., ex parte; et supra, de restit. spol., saepe, in fi.; et arg. ff. de recepti., non distinguemus § Iulianus; et ff. de recepti., non distinguemus § de liberali. Et potest esse ratio: arbitrium enim non constringit nisi metu poenae, C. de recepti., ex sententia; et poena non debet apponi in matrimonio, supra, de spons., Gemma; cum libera debeant esse, et ne alia via fiat, quod alia via prohibetur, supra, de procurat., tuae, cum suis concordantiis. Vel quia matrimonium Deo auctore fuit institutum, infra, de frig. et malef., litterae. Et ita non potest dissolvi quo ad ecclesiam, nisi per illum qui habet auctoritatem cum iurisdictione, quam non habet arbiter.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.