The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.36 De transactionibus

X 1.36.11 Ex parte tua

tit. De transactionibus · 8 glosses
Honorius III. I. tituli sanctae Praxedis Presbytero cardinali.Incipit Ex parte tua · alleged in the gloss as de transact., ex parte 23× per the register · find the allegations →
Ad componendum
Sic enim iudex prius debet concordare parte quam ad iudicium venire si potest, 5. q. 2, si primates; et 90. dist., studendum; 23. q. 8, si quis membrorum; et 23. q. 4, si illic; et infra, de simon., querelam.
Severitati
Quandoque enim detrahendum est severitati, ut maioribus malis sanandis caritas syncera subveniat, 50. dist., ut constitueretur. Et ubi saluti nil detrahebatur, humilitati posteriores doctores aliquid addiderunt, ut ibidem dicitur.
Multitudine
Quia quod peccatur a pluribus transire solet inultum, 1. q. 7, quotiens a pluribus; et 23. q. 4, non potest; supra, de temp. ord., sane. Et cum multitudine peccantium magis docendo quam iubendo agendum est. Severitas autem exercenda est in peccata paucorum, 44. dist., comessationes; infra, de cleri. excom., latores.
Sacramentum
Sic patet quod in matrimonio non habet transactio seu compositio locum, ut contra matrimonium aliquid statuatur, cum sit statutum ab ipso Domino in paradiso, quia quod Deus coniunxit, homo non separet, ut 26. dist., deinde opponitur; et supra, de translat., inter corporalia; et 33. q. 2, an quod; et 33. q. 2, quos Deus. Et causa matrimonialis per arbitros tractari non potest, infra, de in integ. restit., causa, in fi. Sed per iudices discretos qui potestatem habeant iudicandi, infra, de cons. et affin., ex litteris, in fi. Nec dispensatio locum habet, ut dicit hic. Sed contra videtur quia circa matrimonium dispensatur, 35. q. 3, quidam lex; et 35. q. 3, quod scripsi; et 35. q. 8, de gradibus. Dicas in matrimonio circa gradus constitutione canonica interdictos, dispensatio adhibetur ex iusta causa, ut simul remaneant, in quo casu loquuntur contraria. Circa gradus lege divina prohibitos, vel ut matrimonia legitime contracta separentur, nulla dispensatio adhibetur ab ecclesia. Et de tali dispensatione hic intelligitur, nam ut patet in integra, quidam uxores legitimas dimittebant et alias ducebant, cum talibus nulla dispensatio adhibetur, ut sic remaneant cum secundis. De gradibus divina lege prohibitis habes infra, de restit. spol., litteras. Hodie vero de facili non dispensaret ecclesia circa consanguinitatem, cum usque ad quartum gradum restricta sit copula coniugalis, infra, de cons. et affin., non debet.
Et infideles
26. dist., deinde opponitur; et 28. q. 1, per totum. Sed apud infideles non est ratum, quin possit separari altero veniente ad fidem catholicam in infidelitate reliquo remanente, infra, de divort., quanto; et infra, de divort., gaudemus.
Aequitate
Quam iudex prae oculis semper debet habere, ff. de eo quod cert. loc. dar. op., quod si Ephesi, in fi. Et ita videtur ex eo quod dicit, in quibus ius non invenitur expressum, procedas aequitate, etc., quod ius semper sit praeferendum aequitati; arg. contra C. de iud., placuit. Sed potest intelligere illud de aequitate scripta, quae debet praeferri rigori iuris, hic de aequitate non scripta, quae tunc solum servanda est cum ius deficit. Hoc verbum sumptum fuit de lege illa, ff. de aqua pluv. arc. § item Varus, in fi. Sic dicitur de consuetudine quae servatur cum deficit lex, 1. dist., consuetudo. Et ubi ius scriptum non est, de similibus ad similia est procedendum, ff. de legib., non possunt; et infra, de re iudic., in causis; et infra, de statu monach., super quodam, in fi.; et infra, de statu monach., recolentes; et supra, de rescript., inter caeteras; et supra, de translat., inter corporalia.
In humaniorem
Quia semper debemus promptiores esse ad absolvendum quam ad condemnandum, ff. de act. et oblig., Arrianus; et ff. de poe., respiciendum; et infra, de probat., ex litteris; et 26. q. 7, tempora poenitudinis. Et promptiores ad misericordiam quam ad rigorem, quia melius est praestare causas pro misericordia quam praetendere inclementiam, 86. dist., non satis, ad fi. post medium columnae. Et melius est pro veritate pati supplicium quam pro adulatione beneficium, 11. q. 3, nemo peritorum. Et sententia quae misericordiam vetat, fugienda est, 50. dist., ponderet; et 26. q. 7, alligat, ubi dicit quod si Dominus est largus dispensator, eius famulus non debet esse tenax; et 9. dist., sana; et 1. q. 7, exigunt.
Causas
In omnibus poenis inferendis considerantur ista quatuor principaliter. Persona primo consideranda est quae sit, quia aliter proceditur cum maioribus quam cum minoribus, supra, de offi. deleg., sane quia; et supra, de offi. deleg., pastoralis; et 35. dist., cum beatus; et 24. q. 1, qui contra ecclesiae pacem; et infra, de simon., per tuas 1. Causa etiam consideranda est, infra, de voto et vot. redem., magnae, in fi.; et infra, de accusat., cum dilectus; et 23. q. 8, occidit; et ff. de fur., verum; et 16. q. 6, consuetudo, in fi. Et oppositum arg. 6. dist., testamentum. Et locus consideratur in iudiciis, arg. supra, de rescript., nonnulli; quia consuetudo loci attendi debet, 4. dist., erit autem; et 31. dist., ante triennium; et 31. dist., aliter; et infra, de cleri. coniug., cum olim. Et tempus etiam consideratur, quia est tempus tacendi et tempus loquendi, 36. dist., qui ecclesiasticis § ecce. In quo statu sit princeps loci, ut hic dicit, prout status imperii, etc., quia in turbatione regni rigor iuris servari non potest. Et propter novitatem gentis tempus consideratur, ut 35. q. 3, quod scripsi; et infra, de poenit. et remiss., Deus. Propter novitatem fidei multa ibi attenduntur, et hoc totum habes 29. dist., sciendum; infra, de homic., sicut dignum, 1. resp., ubi ista quatuor considerantur, et quaedam alia.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.