The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.41 De in integrum restitutione

X 1.41.9 Causa restitutionis

tit. De in integrum restitutione · 5 glosses
Idem.Incipit Causa restitutionis · alleged in the gloss as de in integ. restit., causa 13× per the register · find the allegations →
Habentibus
Sicut est episcopus, potestas et huiusmodi. Et alii etiam minores ordinarii contentiosam iurisdictionem habentes, qui praesunt alicui universitati qui habent administrationem cum iurisdictione, ff. de postulan., hunc titulum § ulti.; et C. ubi et apud quem cog. rest. agit. sit, cum scimus; 11. q. 1, de persona; ff. quod cui. univ. nom., constitui. Et alii etiam minores ordinarii contentiosam iurisdictionem habentes.
Delegatis
Et sic delegati ab ordinariis hoc edicto possunt cognoscere de causa restitutionis, sive principaliter mandetur eis sive incidenter eis contingat quaestio restitutionis, et multo fortius delegatus a principe sicut hoc totum traditur, C. ubi et apud quem cog. rest. agit. sit, cum scimus, quae ponit totum tenorem huius decretalis. Sed videtur quod esse non possit, scilicet, quod ordinarius possit alii demandare cognitionem istam, quoniam in integrum restitutio causae cognitionem desiderat, ff. de in int. rest., omnes; et supra, de in integ. restit., tum ex litteris; et ff. de minor., in causae § causa. Sed quae officio iudicis causa cognita expediuntur, alteri demandari non possunt, ff. de off. procon., nec quicquam § ubi decretum. Solutio: restitutio in integrum competit iure magistratus, et transit cognitio restitutionis sive specialiter sive generaliter committatur, C. ubi et apud quem cog. rest. agit. sit, cum scimus. Sed ea quae competunt iure magistratus delegantur, ff. de off. eius cui man. est iur., quaecumque, 1. resp. Sed contradicit lex quia ea quae magis sunt imperii quam iurisdictionis, magistratus facere non potest. Sed restituere est magis imperii quam iurisdictionis, ergo non permittitur magistratibus, ff. ad municip., ea quae. Ergo multo minus possunt delegare. Potest sic responderi: omnia quae competunt iure magistratus delegari possunt, sed non omnia quae delegantur specialiter, competunt iure magistratus, ut in hoc exemplo, et in mero imperio cuius cognitio specialiter demandatur, si contingit praesidem abesse, ut in lege praedicta ff. de off. eius cui man. est iur., quaecumque. Vel dici potest delegari non cuilibet, sed magistratui municipali. Verius est quod hodie huiusmodi cognitio possit delegari, ut C. ubi et apud quem cog. rest. agit. sit, cum scimus; et hic, et lex ff. ad municip., ea quae, corrigitur.
Non habent
Ut ill qui dantur a principe ad aliqua officia exercenda, puta ut cognoscant de appellationibus vel de sententiis, vel etiam de aliis quaestionibus, si qui volunt se subiicere eorum iurisdictioni, possunt cognoscere de in integrum restitutione, et de aliis causis, sed neminem compellere possunt coram se litigare. Et de talibus potest intelligi ff. de iud., si se subiiciant, vers. vel aliam iurisdictionem, etc.; C. de iud., rem non novam. Vel ut possint dare tutores et curatores vel emancipare, isti dicuntur ordinarii sine administratione a talibus delegati. Et arbitri de restitutione cognoscere non possunt principaliter si directe agatur de restitutione, quia nec talis iudex sine administratione etiam si esset ad hoc electus a partibus, posset committere causam restitutionis, sed maiores tantum.
Incidenter
Principaliter enim isti cognoscere non possunt de restitutione, cum causa ista requirat maiores iudices, qui hoc ex officio suo faciant. Si autem inciderit quaestio restitutionis in negotio de quo compromissum est, vel quod est aliis delegatis commissum possunt tunc de restitutione cognoscere; sic C. de iud., quotiens; et C. de ordi. iudic., adite. Ibi enim iudex cognoscit de causa status incidenter, qui alias cognoscere non valet. Nec dicitur arbiter tunc facere extra compromissum, quia huiusmodi restitutio non est alia causa sive negotium ab eo de quo compromissum est, sed oritur ex illo et ei cohaeret de quo compromissum est. Ut puta si omisit probationem, arbiter potest de hoc cognoscere, vel de similibus quae incidunt in causa.
In matrimoniali
Causae enim matrimoniales per iudices discretos debent tractari, qui potestatem habeant iudicandi, infra, de cons. et affin., ex litteris. Et est expressum supra, de transact., ex parte, ubi de hoc. Item causa liberalis et criminalis maiores iudices requirunt, ff. de recepti., non distinguemus § Iulianus; et ff. de recepti., non distinguemus § de liberali, unde sumptum est hoc. Arg. contra ff. de his qui not. infam., quid ergo § ex compromisso, ubi dicitur quod sententia arbitri non infamat, unde videtur quod possit compromitti de crimine, quod dicit lex illa ff. de his qui not. infam., quid ergo § ex compromisso. Non intelligitur de famoso delicto, sed de tali quod nullo modo infamat, et quia non per omnia sententia est, ut ibi dicitur. Hic vero et in lege ff. de recepti., non distinguemus, intelligitur de famoso delicto de quo arbiter assuumi non potest. Item arg. contra infra, de praesump., litteras. Sed ibi non fuit simpliciter arbiter, quia retinuit sibi delegatam potestatem.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.