Book II › tit. 2.23 De praesumptionibus
X 2.23.14 Litteras
tit. De praesumptionibus · 13 glosses
Innocentius III. Nivernensi Episcopo et Archidiacono Bituricensi.Incipit Litteras vestras accepimus · alleged in the gloss as de praesump., litteras — 29× per the register · find the allegations →
Arbitros
Et sic patet quod delegatus potest esse arbiter retenta etiam delegata iurisdictione. Sic infra, de praeben., nisi; et supra, de arbitr., cum olim; et supra, de arbitr., innotuit. Sic etiam ordinarius potest esse arbiter, arg. supra, de elect., causam quae; et supra, de arbitr., cum tempore. Sed contra videtur 3. q. 7, infamis § tria, in fi.; ff. de recepti., sed et si in servum § 2. Non sunt contraria, et iudex non potest iubere ut in eum compromittatur, sicuti ibi dicitur. Sed si partes volunt in ipsum compromittere, bene possunt, arg. ff. de tutor. et curat., praetor ait; et in Auth. ut differ. iudic. audi. § si vero contigerit, coll. 9. Item est arg. hic quod in arbitrium possit de crimine compromitti, unde signatur contra ff. de recepti., non distinguemus § Iulianus; et supra, de in integ. restit., causa, in fi., ubi de hoc. Item arg. quod possit, 5. q. 2, si primates.
Statuerunt
Cum agitur de crimine aut illud infamat, et tunc si agatur criminose, non potest compromitti, ff. de recepti., non distinguemus § Iulianus. Si civiliter ad confiscationem bonorum, bene compromittitur, ut hic. Aut non infamat, et tunc potest compromitti, ff. de his qui not. infam., quid ergo § ex compromisso.
Confessus
Poenitendo de ea et redeundo ad ecclesiam.
De fratre
Bene poterat testificari in hoc casu contra fratrem. Si enim frater tuus vel amicus tuus vel uxor tua, quae in sinu tuo dormit, depravare voluerit veritatem, sit manus tua super eos, 23. q. 8, legi; et 23. q. 5, si audieris. Et dicere debes patri et matri, non novi vos, 93. dist., diaconi; et infra, de iureiur., quemadmodum. Alias in magnis criminibus non auditur contra eum, C. qui accus. non poss., si magnum. In levibus bene C. qui accus. non poss., si sororem; et 4. q. 3, si testes § parentes.
Recognoverat
Id est, confessus fuerat.
Suspectum
Nam sola suspicione suspectus habetur, nisi se purget ad arbitrium sui episcopi. Quod si non fecerit, excommunicari debet, infra, de haeret., excommunicamus itaque § 1. Ber.
Purgando illum
Scilicet fratrem coram archiepiscopo Bituricensi, coram quo conveniebatur frater ille de haeresi. Et ei fuit indicta purgatio, ut per ipsum G. deberet se purgare, et ipse fratrem suum compurgavit. Propter quod episcopus dicebat ipsum periurum et haereticum, quia primo dixit illum haereticum, et postea eum compurgavit. Sed ipse G. dicebat quod licet de se confessus fuisset, de fratre tamen nihil dixerat. Sed contrarium probavit episcopus, unde isti iudices habentes suspectum ipsum, cum litteris suis remiserunt ad Papam.
Versimilius
De nemine praesumitur quod sit immemor suae salutis, 1. q. 7, sancimus.
Tam grave
Immo in ultimo articulo non semper praesumitur quod verum dicat aliquis, C. de probation., rationes; ff. de probation., qui testamentum; ff. de leg. 2, Lucius § quisquis mihi 2; et ff. de leg. 3, cum quis § Titia. Solutio: licet praesumatur quod verum dicat, non tamen fit sufficiens probatio iudici, arg. ff. de pigner. act., gravis. Et licet heredes necesse habeant stare religioni defuncti, non tamen creditores, C. de probation., authen. quod obtinet.
Praesertim in fratrem
Praesumitur aliquid ratione consanguinitatis vel affinitatis, supra, de praesump., afferte; infra, de testamen., requisisti; infra, de simon., sicut tuis; et supra, de aetat. et qualit., tuam; ff. de ritu nupt., non solum § 1; C. de rei uxor. act., rem § sileat; arg. 3. q. 5, accusatores vel testes. Io.
Purgavit
Hoc est notabile, quod semper est standum primo dicto alicuius, si postea contrarium dicat etiam in alio iudicio, supra, de testib., cum in tua. Et etiam extra iudicium, supra, de probat., per tuas. Et sic periurus reputatur qui unum uno iudicio vel eodem dicit, et postea aliud. Item hic una praesumptio praeponderat alteri, ff. de in int. rest., divus. Arg. contra supra, de elect., cum inter R.
Vehementem
Immo ex levi causa probatur quis haereticus, arg. C. de haeretic., omnes. Scilicet quantum ad hoc ut suspectus de haeresi habeatur, et ut procedatur quasi contra suspectum, sed non ut condemnetur de haeresi. Item vehemens praesumptio pro probatione accipitur, 32. q. 1, dixit Dominus; et supra, de praesump., afferte; 54. dist., fraternitatem; infra, de Iudae. et Sarrac., nulli. Respondeo quod non vehemens sed violenta tantum, de qua praedicta capitula loquuntur, et ff. de reb. dub., si mulier; et ff. de reb. dub., cum pubere. Nec etiam omnis violenta, si probetur contrarium, 27. q. 1, nec aliqua; supra, de probat., proposuisti; et 35. q. 3, extraordinaria.
Praeter iuratoriam
Hoc ideo dicit, quia postquam quis semel periurus est, amplius ad iuramentum non debet admitti, 22. q. 5, parvuli; et 22. q. 5, si quis convictus; et 2. q. 7, non potest; et 6. q. 1, quicumque; et supra, de testib., testimonium. Quia timor est ne incidat iterum in periurium, arg. infra, de cohab. cler. et mul., clericos. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.