Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus
X 3.5.21 Nisi essent viri
tit. De praebendis et dignitatibus · 5 glosses
Idem.Incipit Nisi essent viri · alleged in the gloss as de praeben., nisi — 12× per the register · find the allegations →
Honesti
Ex qualitate personae praesumitur licitum quod alias esset illicitum, arg. 9. q. 2, Lugdunensis.
Ex arbitraria
Et ita potest aliquis simul uti arbitraria et delegata potestate, sic supra, de praesump., litteras. Sed istud non videtur posse constare, quia si ratione delegatae potestatis adiudicaverunt alteri prioratum, secundum hoc quod constabat eum canonice electum, qualiter per arbitrium poterunt ipsum condemnare ad solvendum alteri parti indebitum, cum alii solvi non possit quod est alii debitum, supra, de iureiur., ea te. Quia si prioratus fuit isti debitus, constat quod solutio pecuniae est indebita. Potest dici quod isti non fuerunt arbitri, sed arbitratores, id est, compositores quorum arbitrium si iniquum sit, auctoritate superioris retractatur, supra, de arbitr., non sine. Vel reducitur ad arbitrium boni viri, ff. pro soc., si societatem. Sed numquid ratione talis arbitrii possent ipsi adiudicare alteri prioratum? Arg. quod sic, supra, de transact., de caetero. Sed non est verum, quia talia spiritualia possideri non possunt, nisi ex iusta institutione canonica, 2. q. 1, legum. Sic et in matrimonio non potest intervenire arbitrium, supra, de transact., ex parte; et supra, de in integ. restit., causa, in fi., et hic, vers. hoc ex iurisdictione delegata. Ber.
Ex iussione
Ex pactione partium non liceret, nec illam tolerasset Papa, ut supra, de pact., cum pridem. Sed quia iudicis auctoritate factum fuit et ad tempus sustinetur, supra, de transact., de caetero, sic enim excusatur ab infamia, quia iussu iudicis paciscitur de furto, ff. de his qui not. infam., furti § qui iussu. Et quod Papa hic toleravit huiusmodi compositionem, hoc fecit propter causas praedictas, scilicet pro bono pacis et utilitatis, quia placuit omnibus. Et si Papa compositionem non tolerasset, auctoritas iudicis non sufficiebat, quia de iure hoc facere non poterat. Unde dicit Papa: nos eam hoc adhibito moderamine toleramus et ad tempus tantum, ut sequitur. Et occasione huiusmodi provisionis assumunt quandoque aliqui causam malefaciendi.
Prioratus
Nisi hoc esset appositum, confirmatio talis sive tolerantia fuisset realis, arg. supra, de transact., veniens; et infra, de instit., cum venissent.
Proventus
Quoniam sicut ius dividi non potest, sic nec fructus, ut 1. q. 3, si quis praebendas; et infra, ut eccl. ben., ut nostrum; et 16. q. 1, si monachus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.