The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.36 De transactionibus

X 1.36.8 Veniens

tit. De transactionibus · 5 glosses
Idem Abbati de Straphor, et Priori de Phe.Incipit Veniens ad apostolicae · alleged in the gloss as de transact., veniens 9× per the register · find the allegations →
Necessaria
Quaedam sacramenta sunt necessaria, quaedam voluntaria. Haec distinctio ponitur 1. q. 1 § sed notandum. Sacramenta necessitas sunt ista: baptisma, confirmatio, poenitentia, ultima unctio, corpus Christi. Et ideo dicuntur sacramenta necessaria vel necessitatis, quia sine istis homo salvari non potest. Si ex contemptu omittuntur et haberi possunt, sacramentum vero baptismi in necessitate a quocumque potest recipi, dummodo in forma ecclesiae conferatur, supra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter, in fi.; et de conse. dist. 4, a quodam. Et etiam poenitentia, nam confiteri possunt cuicumque in necessitate iuxta illud confitemini alterutrum peccata vestra. Sacramenta vero voluntaria sunt illa quae omittere non est peccatum, quae dignitatis sacramenta dicuntur, ut in 1. q. 1 § sed notandum, ut sunt ordines qui a dignioribus conferuntur, id est, episcopis, vel quia non nisi digni ad ordines assumendi sunt. Item matrimonium. Sine huiusmodi sacramentis bene possunt salvari, 22. q. 4 § illicitum, ad fi.
Transactionem
Id est, compositionem, infra, de transact., statuimus; et infra, de decim., ex multiplici, ubi similis est compositio vel proprie tenetur.
Confirmatam
Sed numquid confirmatio Papae transactionem personalem facit realem, ut sic immutet eius substantiam? Videtur quod sic, quia auctoritas principis facit quandoque ex nudo pacto actionem dari, et auctoritas legis hoc facit, arg. ff. de pacti., legitima. Et quod confirmata, datur ff. de ver. sig., lege obvenire. Et princeps unit duas res in unam naturam, C. commun. de legat., omne. Arg. contra 12. dist., praeceptis; et infra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta; et infra, de confirm. util. vel inutil., sua nobis. Dic quod haec transactio ab initio, quantum ad intentionem transigentium fuit realis, sed sacerdos ille hoc facere non poterat sua auctoritate, nec successorem poterat obligare sine auctoritate superioris, arg. supra, de transact., de caetero; et supra, de caetero, contingit. Sic habes infra, de confirm. util. vel inutil., venerabilis. Et ita confirmatio Papae facit realem transactionem, quae quantum ad ipsas personas personalis erat, si ex certa scientia hoc facit, quia potest facere quod illa quae nulla est sit aliqua, arg. 16. q. 1, quoniam quicquid; et infra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica. Et plus est de nihilo aliquid facere, quam de aliquo aliud, arg. de conse. dist. 2, re vera; arg. C. de rei uxor. act., rem, circa princ.
Inter alios
Sic ff. de pacti., si unus § item ne experiar, in fi. Et ita pactum praedecessoris non obligat successorem, arg. infra, de precar., de precariis. Sic et confessio inter alias personas non nocet alii, 2. q. 5, interrogatum; infra, de adult., significasti. Sed numquid ille sacerdos posset revocare talem transactionem antequam confirmetur a Papa, cum sit personalis? Arg. quod sic, 35. q. 9, quod quis; et 35. q. 9, quisquis; et infra, de rebus ecc. non alien., si quis. Credo quod licet sit personalis transactio, ipse tamen quamdiu vixerit non poterit revocare, sicut nec monasterium eam posset revocare, infra, de decim., ex multiplici; nisi per in integrum restitutionem si ecclesia esset laesa, infra, de in integ. restit., requisivit.
Ipsos
Scilicet, monachos de parte sua, infra, de decim., tua 2; et colonus de sua, ut ibi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.