Book II › tit. 2.30 De confirmatione utili vel inutili
X 2.30.9 Sua nobis
tit. De confirmatione utili vel inutili · 1 gloss
Idem universis Abbatibus et Praelatis ac Conventibus et Clericis in Constantinopolitana dioecesi constitutis.Incipit Sua nobis patriarcha · alleged in the gloss as de confirm. util. vel inutil., sua nobis — 3× per the register · find the allegations →
Minui
Quia non debet inde procedere iniuriarum occasio, unde iura nascuntur, C. und. vi, meminerint; infra, de accusat., qualiter et quando 1. Et quia si sua iura unicuique episcopo non servantur, quid aliud est quam ut ordo ecclesiasticus confudatur, ut 11. q. 1, pervenit. Nec fuit intentio domini Papae per confirmationem huiusmodi aliquid subtrahere episcopo diocesano nec etiam per collationem cardinalis, immo remanet ius salvum diocesano episcopo, infra, de relig. dom., quia monasterium. Et dicit Papa: nec honorem meum reputo in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco, ut 99. dist., ecce. Et sic patet quod per confirmationem huiusmodi ius alterius non tollitur. Sic etiam licet Papa recipiat aliquem sub sua protectione, non propterea eximitur a iurisdictione sui episcopi, infra, de privileg., ex parte tua 1. Sic licet aliqui assumantur in confraternitatem Hospitalariorum sive Templariorum, non eximuntur a iurisdictione suorum episcoporum, infra, de privileg., cum et plantare; et infra, de privileg., tuarum; et infra, de privileg., quidam. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.