Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum
X 5.33.11 Tuarum nos
tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 11 glosses
Innocentius III. Archiepiscopo Lugdunensi.Incipit Tuarum nos tenor · alleged in the gloss as de privileg., tuarum — 13× per the register · find the allegations →
Collata
Non pleno iure, ut infra patet.
Ad reconciliationem
Per aequam benedictam cum vino et cinere et per simplicem sacerdotem, supra, de consecr. eccl. vel alt., proposuisti; et supra, de consecr. eccl. vel alt., aqua. Sed nonne ex privilegio saltem semel in anno possent ibi celebrare ante reconciliationem, ut supra, de privileg., cum et plantare § quod si; et infra, de privileg., ut privilegia? Dicas quod privilegium non extenditur ad hunc casum quamdiu fuerit sic execrata, ut infra, de privileg., tuarum, ibi, donec reconciliata fuerit etc. Et quia hoc est interdictum iuris et non hominis. Qui celebrat in tali ecclesia non est suspensus nec irregularis. Hic tamen ecclesia fuit interdicta a iure et ab homine. Et sic diversa est haec poena, arg. supra, de cleri. excom., postulastis § quaesivisti. Ber.
Emancipare
Id est, liberare de potestate episcoporum.
Amittere
11. q. 3, privilegium.
Signatos
Per hoc patet quod licet portet aliquis habitum regularem, non obligatur dummodo constet quod non animo obligandi hoc faciat, ut isti faciebant. Quia in tali casu habitus non facit monachum, supra, de regular., porrectum. Arg. contra supra, de regular., statuimus. Sed illud verum est cum constat quod animo vovendi habitum recepit professorum. Nec obstat 27. dist., quod interrogasti; et supra, de regular., vidua; 20. q. 1, quem progenitores. Quia illa intelligabantur olim quando ab initio factum erat ambiguum. Et per hoc videtur solvi quaestio de eo qui simulando se monacham corrupit monialem, quia non est compellendus ad monachatum. Alias tamen puniendus est exilio, etiam si iocose schemate monachae usus est, in Auth. de sanct. episc. § ulti., coll. 9. Laur.
Exhortationis
Id est, praedicationis.
De officio beneficioque
Puniuntur enim isti tamquam falsarii, supra, de crim. falsi, super eo. Laici enim excommunicantur, supra, de crim. falsi, ad falsariorum.
Privilegii beneficio
Sic ergo videtur quod ordinarius possit punire exemptos cum publice delinquunt, quia hic privantur officio et beneficio nuncii istorum, et ipsis interdicitur officium exhortationis ab ordinario, supra, de haeret., ad abolendam, in fi. Sed ibi dicitur tamquam a sede Apostolica delegatus. Unde non videtur quod iure suo et ratione delicti sortitur quis forum, 6. q. 3, placuit; et supra, de privileg., cum et plantare, in fi.; et supra, de privileg., patentibus. Ratione delicti perditur privilegium, ut hic dicitur; et 11. q. 3, privilegium. Item reatus omnem honorem excludit, C. ubi sen. vel clar., quicumque. Et qua in provincia quis deliquerit, illic iuri subiaceat omni privilegio cessante, C. ubi de crim. agi oport., authen. qua in provincia. Nec enim praetextu privilegii flagitiorum crescit auctoritas, C. de privil. scholar., hac lege, lib. 12. Et remissio peccatorum non dat licentiam delinquendi, 1. q. 7, exigunt; de poen. dist. 3, sane. Et dicit imperator, non permittas delinquentes aliquibus privilegiis uti, in Auth. de mandat. princip. § quod si delinquentes, coll. 3. Sed contra videtur quod non possint illos punire, 16. q. 1, frater noster; et supra, de supp. neg. prael., sicut; et infra, de privileg., cum capella. Si enim tales possent puniri ut alii, inutile esset eorum privilegium. Item proconsul non potest se intromittere de causis fiscalibus, qui est maior omnibus post principem, ff. de off. procon., si in aliquam § 2. Alias est lex ff. de off. procon., nec quicquam. Vincen. dixit quod ordinarius non potest interdicere eorum ecclesias, quando totam terram subiicit generali interdicto. Sed contra hoc est supra, de consuet., cum inter; et infra, de verb. sign., cum in partibus. Sed verius dicas quod licet non possit interdicere illorum ecclesias, ipsi tamen de iure communi tenentur servare interdictum generale, ut dicunt iura duo proxima, alias posset illos punire, supra, de privileg., patentibus, cum publice delinquunt. Item pro levibus et minimis causis non possunt episcopi se intromittere nec excommunicare eos, vel si aliquis illorum esset infamatus, non potest compelli ut se purget. Nam Papa nihil aliud eis concessit nisi quod eos filios suos fecit, sed in aliis cum publice delinquunt, non abstulit eis iurisdictionem. Alias nihil aliud esset nisi dare materiam delinquendi. Et quod possint puniri quando publice delinquunt, hic patet, et supra, de privileg., patentibus. Et hoc idem dicit Tanc. Alii dicunt quod nullo modo potest eos punire, et Papa sibi hoc reservavit, et hoc volunt sic probare. Papa bene fecit quod Templarii et Hospitalarii et alii exempti semper sunt in aliena parochia, et scit quod delinquunt, et dicit quod non puniantur ut per iura patet in contrarium allegata. Et quia si aliqui dicuntur curiales, puniuntur ubi inveniuntur nisi sint in armata militia, quia tunc conveniuntur sub magistro militum nisi habeant privilegium imperiale, C. ubi quis de cur. vel cohort., hac perpetua. Et illustres non puniuntur nisi sub iudicibus a principe specialiter deputatis, C. ubi sen. vel clar., senatores, circa medium. Io. distinxit ita si privilegiatus deliquit circa rem non exemptam, ut in contractu vel maleficio occidendo hominem vel adulterando, tale delictum potest punire episcopus loci. Quia si persona sit exempta, res tamen in qua deliquit non est exempta. Et ita quasi ratione rei in qua deliquit, sortitur quis forum etc., supra, de for. compet., licet ratione. Si vero deliquit circa rem exemptam, puta male gerendo se in officio suo vel alienando res ecclesiae, tunc a solo Papa punitur, quia in his exemptus est. Ubi enim factum eorum praeiudicium affert non exemptis, ibi bene punit episcopos eos. Secus si non tangit, et hoc probatur satis, infra, de privileg., cum capella. Si vero aliquod specialius in privilegiis suis invenitur, illud servetur, supra, de privileg., porro. Innocentius Papa statuit quod exempti subsint ordinariis ratione delicti sive contractus aut ratione rei, de qua contra ipsos quaestio movetur, et coram eis possunt conveniri, sed delictum commissum sit in loco exempto sive contractus initus aut res litigiosa sit in loco exempto, tunc non possunt conveniri coram ordinariis, ut dicitur in quadam constitutione Inno. iiii infra, de privileg., extravag. volentes.
Poena suspensionis
Scilicet officii et beneficii, et potest hoc referri ad factum, cum de iure sint suspensi violando temere interdictum, prout notatur supra, de excess. praelat., tanta, in magna notula. Sed si scienter celebrarent post interdictum iuris debent suspendi, et tunc proprie dicitur suspendi. Ber.
Reducas
Id est, ostendas illos ab eis non fuisse absolutos, hoc est, sicut de facto fuerunt absoluti, ita de facto reducas illos in eandem sententiam.
Nolumus excusari
Sic supra, de privileg., cum et plantare § penulti.; et infra, de privileg., quidam.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.