Book V › tit. 5.40 De verborum significatione
X 5.40.17 Cum in partibus
tit. De verborum significatione · 5 glosses
Idem Colubriensi et aliis Episcopis in regno Portugaliae constitutis.Incipit Cum in partibus · alleged in the gloss as de verb. sign., cum in partibus — 6× per the register · find the allegations →
Ianuis clausis
Simile supra, de sent. excom., permittimus; et supra, de privileg., quod nonnullis.
In privilegiis
Quibus permittitur, ut possint celebrare divina suppressa voce, ianuis clausis etc.
Nil expresse dicatur
Ergo nec aliquis debet interdictum ad regnum vel provinciam restringere, quia si Papa de hoc cogitasset, illud in privilegiis expressisset, supra, de decim., ad audientiam; et supra, de translat., inter corporalia. Ber.
Nomine terrae
Vide qualiter verbum simpliciter positum intelligitur generaliter de quacumque terra parva vel magna. Simile 19. dist., si Romanorum; et supra, de privileg., quia circa. Et sic generale dicitur interdictum ex quo tota terra subiicitur interdicto, sive sit civitas, provincia vel villa, quia generale dicitur quantum ad locum illum, cum nullus excipiatur. Ber.
In his locum habeat
Nota hic appellationem nominis ampliari per interpretationem. Simile 28. q. 1, idolatria. Et est arg. odium ampliari et favorem restringi, ff. de his qui not. infam., quod ait praetor § exercitum 2. Arg. contra ff. de lib. et post., cum quidam. Sed in veritate nulla est ampliatio, ut dixi in proxima notula.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.