The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum

X 5.33.25 Quod nonnullis

tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 4 glosses
Idem in eodem.Incipit Quod nonnullis est · alleged in the gloss as de privileg., quod nonnullis 8× per the register · find the allegations →
Commune terrae interdictum
Interpretationem huius verbi habes infra, de verb. sign., cum in partibus.
Quandoque
Per hoc videtur quod saepius possint quam semel in anno, ut sit privilegium episcoporum maius quam privilegium praecedentis capituli. Sed diversa sunt privilegia episcoporum et illorum. Hoc enim intelligitur de ecclesiis sibi subiectis, sed praecedens in ecclesia una tantum semel in anno celebrare possunt. Et expone quandoque, id est, quandocumque. Vel dic quod cum illud privilegium generale sit in parochia alterius episcopi, poterit episcopus celebrare sicut in sua si alius episcopus hoc permiserit? Sed numquid canonici possunt interesse cum episcopo? Non, ita quod celebrent principaliter cum ipso more solito, licet intersint ut audiant sicut alii extranei qui non sunt interdicti, cum ipsi canonici non habeant privilegium ne per hoc vilescat rigor, supra, de privileg., ut privilegia. Vel potest exponi quandoque, id est, non semper, quia si ex tali celebratione oriretur scandalum, non deberent semper celebrare, sed aliquando, ita quod non esset scandalum.
Causam
Per hoc dicunt quidam quod illi qui non deliquerunt nec aliquam causam dederunt ut poneretur interdictum, licet forte in loco interdicto interesse non debeant divinis cum illis qui privilegium habent, tamen extra terram illam bene possunt audire divina et percipere sacramenta. Credo quod non debeant admitti ad aliqua officia vel sacramenta, ut ipsi per hoc citius inducantur ad satisfaciendum, et ut sententia magis timeatur. Quia qui suspensus vel interdictus est in una ecclesia, in omnibus est interdictus vel suspensus. Hoc expresse dicitur in textu et in glossa 4. q. 5, quisquis. Et arg. bonum ad hoc infra, de poenit. et remiss., quod in te, ubi de hoc notatur in fi. Ber.
Iniquum
Nota occasionem iuris ad iniquum dispendium trahi non debere, C. de usuca. pro empt., eum qui. Sic supra, de translat., inter corporalia, a contrario sensus; et 45. dist., licet nonnumquam.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.