Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum
X 5.33.24 Ut privilegia
tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 6 glosses
Idem in eodem.Incipit Ut privilegia quae · alleged in the gloss as de privileg., ut privilegia — 15× per the register · find the allegations →
Intellecta
Qui malitiose privilegium principis interpretatur infamis efficitur, C. de legi. et const., quae ex relationibus.
Non negetur
Ex hoc loco patet quod tempore interdicti denegatur ecclesiastica sepultura, ex quo per privilegium istis conceditur, supra, de privileg., cum et plantare § quod si. Ber.
Mutato habitu saeculari
Ita quod habitus illos distinguat ab habitu saeculari, licet ex toto non habeant habitum monachalem, arg. 33. q. 5, quod Deo pari. Et talis largo modo ecclesiastica persona censetur, 28. q. 1, ut lex; et 12. q. 1, duo.
Pro duobus
Quid si medietatem bonorum darent, numquid dicendi sunt fratres? Non nisi maiorem partem, arg. ff. de contrah. empt., in modicis. Quod non credo etiam si darent totum dum tamen non se reddant. Quia res et non persona sunt accessoria. Ber.
Semel in anno
Sic patet quod in ecclesia interdicta celebratur et canonice, quia tunc de speciali privilegio relaxatum est interdictum, non sublatum. Unde idem interdictum manet, non novum creatur, arg. ff. de preca., sed si manente; et 24. q. 1, Achatius non est; et 12. dist., praeceptis. Sed videtur potius ut dicit Vincen. quod interdictum non relaxetur, sed in ecclesia interdicta celebretur de licentia Papae, supra, de privileg., petistis, in fi. Nec tunc committitur contra interdictum. Sic aliquis potest praedicare et loqui excommunicatis de his quae pertinent ad correctionem eorum nec incidit in excommunicationem, infra, de sent. excom., responso; et infra, de sent. excom., cum voluntate, in princ. Et semel tantum in anno hoc eis licet et non pluries, ut hic patet. Sed si centum annos stetissent, quod non venissent ad ecclesiam istam quae saepe fuit interdicta, numquid praescribitur contra illos? Videtur quod sic, supra, de privileg., accedentibus, ubi isti Templarii perdunt istud privilegium quia non sunt usi isto spatio quadraginta annorum, arg. ff. de nund., nundinis. Sed contra credo in casu isto, quia non nocet eis. Sed numquid de auctoritate episcopi posset aliquis celebrare in ecclesia interdicta ab episcopo? Videtur quod sic eadem ratione. De hoc dixi supra, de appell., ad haec quoniam.
Pluraliter
Nota quod pluralis locutio non semper infert suas singulares. Sic 1. dist., omnes leges; sic supra, de appell., significavit; supra, de praeben., cum iamdudum; sic 2. q. 1, in primis, ibi: alii accusatores; ff. de condi. et demon., falsa § si quis legaverit; et ff. de statu hom., summa. Arg. contra supra, de rescript., olim. De hoc plura argumenta invenies supra, de rescript., ex parte Conventrensis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.