The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus

X 3.5.18 Cum iamdudum

tit. De praebendis et dignitatibus · 9 glosses
Idem Episcopo et Cantori Tornacensibus.Incipit Cum iamdudum · alleged in the gloss as de praeben., cum iamdudum 16× per the register · find the allegations →
Multitudo
Quae est canonibus inimica, supra, de praeben., quia in tantum.
Avaritiae
Qua a promotione repellit, 85. dist., Florentinum. Quam etiam dixit lex legitimis ictibus feriendam, C. de inoffic. testam., si quis suo. Et est servitus idolorum, supra, de praeben., avaritiae. Ber.
Nostrae diffinitionis
Quam non habes in compilatione, quae olim erat de instit., tua nuper.
Lateranensis concilii
Confirmationem
Hoc ita intellige quod super hac electione fuit causa commissa ad petitionem illius electi, et iudices illi electionem confirmaverunt, et postea alii iudices quibus eadem causa fuit commissa confirmationem illam cassaverunt, sicut hoc totum habetur in compilatione Innocentii supra, de re iudic., sententia, de quibus hic fit mentio.
Praebendas
De hoc dictum est supra, de elect., dudum ecclesia.
Aliud praemissorum
Scilicet quod ante confirmationem ministravit, supra, de elect., qualiter. Vel quod ministravit post cassationem confirmationis, quia Papa etiam totum cassavit quicquid factum fuit per iudices priores et posteriores.
Ecclesiam
Et ita videtur quod ecclesia quae ipsum elegit sciens ipsum habere plures dignitates atque praebendas, non possit ipsum repellere, arg. supra, de praeben., cum non ignores. Arg. contra supra, de except., cum ecclesiasticae; et melius supra, de elect., cum inter canonicos; 8. q. 2, dilectissimi; et 32. q. 5, horrendus; infra, de concess. praeben., cum super; et supra, de cleri. coniug., diversis; et infra, de dona., inter dilectos. Sed haec locum non habent, quia iste non fuit electus ab ecclesia. Immo ecclesia se sibi opponebat et electus fuit a quinque solummodo aliis appellantibus prius et quibusdam absentibus, ut hic patet in decretali quae olim in compilatione Innocentii infra, de re iudic., sententia, de illa electione loquitur. Ber.
Per patientiam
Hic respondet tacitae quaestioni. Diceret aliquis multi sunt habentes plura beneficia, quare ipsum reprobatis domine Papa? Et ipse respondet, multa per patientiam etc. Et tamen per talem patientiam non fit dispensatio, arg. infra, de cognat. spir., super eo; et supra, de iureiur., mulieri. Arg. talis patientia voluntatem requirit, ff. de trib. act., huius quoque.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.