Book III › tit. 3.24 De donationibus
X 3.24.8 Inter dilectos
tit. De donationibus · 9 glosses
Idem Florentino et Fesulano Episcopis.Incipit Inter dilectos filios · alleged in the gloss as de dona., inter dilectos — 32× per the register · find the allegations →
Dissimilibus
Quod licite fieri potest, ut nunc agatur de adipiscenda possessione, quam numquam habuerunt et postea de recuperanda. Sic ff. de acq. poss., naturaliter § nihil. Et eadem res ex diversis causis peti potest, supra, de iudic., examinata; et supra, de caus. poss. et propr., in causa; et C. de pet. hered., hereditas; ff. de excepti. rei iud., cum quaeritur; et ff. de excepti. rei iud., an eadem. Io.
Ad petitorium
Supra, de caus. poss. et propr., pastoralis; et supra, de testib., significaverunt. Sed ibi converso modo.
Eorum nomine
Talia enim possunt fieri per procuratorem, supra, de praeben., accedens; et supra, de praescrip., si diligenti. Io.
Quaestionem
Et ita rem religiosam transtulerunt in alium, unde non valuit translatio, C. de litig., lite; et C. commun. divid., frater, in fi.; et supra, ut lite penden., ecclesia 1; 12. q. 1 § res litigiosa. Unde reservatur ius suum plebano de Piscia super hac quaestione, in fi.
Turpitudinem allegabant
Arg. quod allegans turpitudinem suam non est audiendus, C. de serv. pign. dat., si creditoribus; C. de revoc. donat., cum profitearis; C. de transaction., transactione finita; ff. de leg. 1, si servus plurium § 1; 15. q. 3, nemini; et supra, de concess. praeben., cum super; et supra, de testib., sicut. Arg. contra C. de liber. caus., rem quidem; et C. de liber. caus., interrogatam. Et 35. q. 3, extraordinaria; et supra, de re iudic., lator; et supra, de re iudic., consanguinei. Solutio: generale est illud quod allegans turpitudinem suam non auditur, ff. de condi. ob turp. caus., ut puta; et 14. q. 5, non sane. Arg. nisi ubi vertitur periculum animae, ut in supra, de re iudic., lator; et supra, de re iudic., consanguinei. Vel nisi propter favorem ecclesiae, 35. q. 9, quod quis commisit, vel favorem libertatis, ut in C. de liber. caus., interrogatam.
Deceptoribus
Supra, de rerum perm., cum universorum; et C. si min. se maior. dix., si is; ff. ad Velleia., et primo § 1.
Adiudicare
Sed qualiter poterant isti se supponere, cum talia ad episcopum spectent, infra, de excess. praelat., sicut; et arg. supra, de consuet., cum dilectus. Nec enim aliquis potest eximere se a iurisdictione sui praelati, supra, de for. compet., si diligenti; et supra, de for. compet., significasti. Respondeo: licet isti non potuerint se subiicere, tamen per talem subiectionem sibi poterat fieri praeiudicium. Sic supra, de renunciat., quod in dubiis; et 7. q. 1, si quis presbyter. Sub conditione tamen possunt se subiicere, ut supra, de restit. spol., olim causam. Item personas suas possent subiicere, supra, de his quae vi met. caus. fi., cum dilectus. Io.
Praeiudicium
Et sic infra, de capell. monach., dilectus; et supra, de re iudic., suborta.
Inter alios
Supra, de fide instrum., inter dilectos; et supra, de re iudic., quamvis, ubi ponitur haec regula, et ibi de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.