Book III › tit. 3.37 De capellis monachorum et aliorum religiosorum
X 3.37.2 Dilectus filius M.
tit. De capellis monachorum et aliorum religiosorum · 14 glosses
Innocentius III. Archipresbytero et Clericis sanctae Caeciliae.Incipit Dilectus filius M. · alleged in the gloss as de capell. monach., dilectus — 18× per the register · find the allegations →
In scrutiniis
Sic supra, de maior. et obed., his quae. Scrutinium hic et ibi appellantur catechismi sine exorcismi qui fiunt baptizandis per viginti dies ante baptismum, de quibus legitur de conse. dist. 4, ante baptismum; et de conse. dist. 4, ante viginti; et 10. q. 1, pervenit. Et est vulgare Romanorum, aliter accipitur scrutinium, supra, de scrutin., ex parte. Et aliter accipitur in concilio Lugdunensi supra, de elect., extravag. in electionibus; et supra, de elect., quia propter.
Capitulis
Id est, synodo sive conventu, ubi vitia corriguntur.
Et petitorium
Super diversis capitulis, scilicet petitorium quo ad scritinium et baptisma, possessorium quo ad capitulum. Et sic duae actiones simul in eodem libello possunt proponi, sicut et de possessione soli interdicto unde vi possum experiri, et de rebus vi ablatis ad exhibendum, vel vi bonoroum raptorum, ff. de vi et de vi arm., praetor ait § si fundus. De quo et pro eadem re possunt ista duo simul intentari et ab eadem parte, ut hic, et supra, de caus. poss. et propr., ad ultimum; supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et supra, de caus. poss. et propr., cum super; et supra, de caus. poss. et propr., cum dilectus, ubi materia ista expeditur; et supra, de caus. poss. et propr., pastoralis. Item et unum iudicium sufficit ad plures societates, ff. pro soc., cum duobus § si plures, alias incipit lex ista, sub qua est ista § si inter fratres. Arg. ff. fam. ercis., heredes § de pluribus; et ff. fam. ercis., heredes § si inter me. Et hoc fit causa dirimendarum litium, arg. ff. de act. emp. et vend., non est novum; et supra, de caus. poss. et propr., in causa.
De iure communi
Supra, de relig. dom., constitutus.
Praescriptionem
Immo et si allegasset eam, non iuvaretur, nisi allegaret eam ex alterius persona, supra, de praescrip., cum ex officii.
Verteretur
Super diversis articulis, scilicet petitorio quantum ad scrutinium, et baptisma et possessorio quo ad capitulum, ut patet ex ipsa littera. Sed modo coram Innocentio agebatur possessorio et petitorio, et quia non fuit modo probatum de proprietate quo ad capitulum, absolvitur ecclesia sancti Laurentii quo ad capitulum, ut in fine dicitur, dum ecclesia Romana habuit ibi institutionem et destitutionem, et ecclesia sanctae Caeciliae illa solummodo habebit postea, quae presbyter confessus fuit quantum ad proprietatem coram Celestino Papa, cum in omnibus aliis ecclesia sancti Laurentii pertineat ecclesiam Romanam, ut in fine patet.
Sponte confessus
Et sic confessio procuratoris praeiudicat domino. Iste presbyter procurator erat ecclesiae sancti Laurentii. De hoc notatur supra, ut lite non cont., ad hoc. Et sponte dicit, quia secus si coactus, infra, de accusat., si constiterit. Et confessio in uno iudicio facta coram Celestino valet hic in alio coram Innocentio, ut patet. Ber.
Vocatum
Per hoc igitur probatur possessio obedientiae, quod aliquis vocatus ad synodum venit, arg. supra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore. Arg. contra supra, de restit. spol., olim inter.
Curavit
Eodem iure debuit pronunciare diffinitive super praedictis duobus articulis, sed noluit. Ber.
Scrutinium et baptisma
In his duobus obtinuit, in omnibus aliis succubuit, ut infra sequitur.
Titulo
Id est, plebi saeculari, 18. q. 2, pervenit; et 18. q. 2, dudum. Sed nonne subiicietur episcopo qui est saecularis? Sed illud est, ut dixit Vincen. propter excellentiam dignitatis. Immo verius videtur, ut Tanc. dixit quod de iure communi monachi possunt subesse titulo, id est, plebi saeculari, 16. q. 1, alia; et 16. q. 1, ecclesia habet; et 16. q. 1, legi; arg. 93. dist., a subdiacono.
Oeconomum sancti Laurentii
Hic formatur sententia in persona procuratoris sive oeconomi, non tamen ipse conveniet vel convenietur actione iudicati, nisi esset defensor tantum vel datus in rem suam, ff. de procur., Plautius. Arg. contra quod in persona domini supra, de probat., licet. De hoc traditur supra, de elect., querelam.
Generetur
Et ita Papa iudicat quod ei non obsit exceptio rei iudicatae. Simile supra, de re iudic., suborta. Unde bene praescribitur contra monasterium exemptum spatio legitimo quadraginta annorum, licet non contra Papam, 16. q. 4, volumus.
In institutione
Hic patet quod in quibusdam iuribus episcopalibus potest praescribi, quod per partem tota servitus retinetur, ut ff. de servitu. rust. praed., una est via. De hoc dicitur supra, de praescrip., auditis. Et hoc ideo est quia ius episcopale est genus multas habens species sub se, quarum multae enumerantur supra, de offi. ord., conquerente; et supra, de offi. ord., dilectus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.