Book I › tit. 1.33 De maioritate et obedientia
X 1.33.11 His quae
tit. De maioritate et obedientia · 3 glosses
Honorius III. G. Presbytero cardinali, et Capitulo sancti Laurentii in Damaso.Incipit His quae pro · alleged in the gloss as de maior. et obed., his quae — 9× per the register · find the allegations →
Obedientiam
Hic enim patet qualiter subditi obedientiam facere debeant suo praelato sine scriptura, supra, de maior. et obed., legebatur; et sine iuramento, infra, de iureiur., nullus. Sic infra, de restit. spol., olim inter; et quandoque per iuramentum, ut infra, de iureiur., nullus.
Pro scrutinio
Sic infra, de capell. monach., dilectus, ubi de hoc in glossula quae incipit: sic supra.
Pro bono pacis
Ergo videtur quod de iure communi vacante ecclesia praelato transferatur potestas ad capitulum. Sed pro bono pacis Papa hoc sibi reservat, cum omnia alia libere capitulo reservaverit. Et ita vacante ecclesia capitulum potest iudicare, absolvere, et excommunicare, infra, de haeret., ad abolendam, 1. resp.; et infra, de maior. et obed., cum olim; arg. 65. dist., si forte; et 7. q. 1, pontifices; et 23. dist., in nomine Domini. Ea vero quae ministerium consecrationis desiderant, facere non possunt. Immo vocabunt vicinos episcopos cum cautelae studio, ut in dicto capitulo 7. q. 1, pontifices. Praebendas tamen vel dignitates vel curam animarum, quae pertinent tantum ad praelatum capitulum vacante ecclesia conferre non potest, quia numquam invenitur quod vacante sede, potestas conferendi beneficia transferatur ad capitulum, infra, ne sede vac. nih. inn., illa. Arg. contra illud quod dictum est quod capitulum possit absolvere, 11. q. 3, si quis episcopus damnatur. Illud verum est, quod si excommunicatus a praedecessore non sit absolutus, quod successor illum absolvere potest, cum ei succedat in onere ac in honore, supra, de offi. ord., pastoralis. Sed non negatur quin capitulum possit illum absolvere necessitate exigente. Et ita propter periculum animarum hoc permittitur. Et satis potest concedi, arg. huius capituli quod capitulum vacante ecclesia, cum causa rationabilis subest, potest excommunicare subditos si fuerint contumaces et inobedientes. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.