Book V › tit. 5.7 De haereticis
X 5.7.9 Ad abolendam
tit. De haereticis · 14 glosses
Lucius III.Incipit Ad abolendam · alleged in the gloss as de haeret., ad abolendam — 30× per the register · find the allegations →
Praedicat et observat
Simile 24. q. 3, haeresis. Hoc ergo quod Romana ecclesia servat et mandat ab aliis observari, generaliter est observandum, 11. dist., quis nesciat. Quicumque ergo male sentit de sacramentis ecclesiae haereticus est habendus, ut hic patet.
Clerici ipsi sede vacante
Habes hic arg. quod vacante ecclesia iurisdictio remanet penes capitulum, arg. 65. dist., si forte; 23. dist., in nomine Domini; 7. q. 1, pontifices. De hac materia plene dictum est supra, de maior. et obed., his quae; et supra, de maior. et obed., cum olim.
Deprehensi
Facti evidentia, puta quia publice praedicat haeresim, arg. ff. de ritu nupt., palam § ulti.; vel legitima probatione, puta per testes vel ex sua confessione. Ala.
Praerogativa
Arg. quod clericus depositus non habet privilegium clericale, et hoc concedit Ala. Arg. 54. dist., ex antiquis, in fi. Quod non est verum, quia tenetur vivere clericaliter quamvis sit depositus. Unde si hoc faciat, adhuc gaudet privilegio clericali, 81. dist., dictum; et hoc dixit Hug. Si vero incorrigibilis esset, tunc non solum perderet privilegium clericale verum etiam saeculari curiae traderetur, supra, de iudic., cum non ab homine. Sed in casu isto perdit omne privilegium nisi revertatur, ut sequitur.
Relinquatur
Tribus enim casibus relinquitur aliquis curiae saeculari statim post depositionem. In crimine haeresis, ut hic; et infra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus. Item in crimine falsi, infra, de crim. falsi, ad falsariorum. Et in alio cum propter calumniam vel contumeliam quam contulit episcopo suo aliquis depositus est, 11. q. 1, si quis sacerdotum. Alias autem licet clericus sit depositus, non traditur statim curiae saeculari. Immo adhuc tenetur vivere clericaliter et ecclesiae eum tuebitur et gaudet privilegio clericali, ut dictum est in proxima notula. Si vero sit incorrigibilis, postea traditur secundum quod dicitur supra, de iudic., cum non ab homine. Qualiter debeat tradi dicitur infra, de verb. sign., novimus. Qualiter puniri debeant haeretici dicitur infra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus.
Sponte recurrere
Sed videtur quod etiam compelli debeat servare fidem, 45. dist., de Iudaeis. Postquam condemnatus est haereticus non compellitur, sed si vult sponte redire, debet recipi abiurato errore, 24. q. 3, dicit Apostolus; et in perpetuum carcarem ad agendam poenitentiam intrudi, infra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus. Ber.
Arbitrium episcopi
Arg. contra 1. q. 7, si quis epicopus. Illud olim obtinuit ut in concilio tantum reciperetur, sed hodie sufficit quod hic dicit. Tanc.
Laicus
Laici enim per ecclesiam condemnandi sunt de haeresi, sed iudex saecularis illos punire debet, nec traditur laicus curiae saeculari, sed clericum solummodo, infra, de verb. sign., novimus; quia laicus semper est de foro saeculari, sed in casu isto sententia debet ferri per ecclesiam. Executio fit solummodo per iudicem saecularem. Qualiter tales puniri debeant dicetur infra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus. Ber.
Audientia
Simile 23. dist., in nomine Domini. Sed si volunt redire, nonne debent audiri et recipi, quia ecclesia non claudit gremium volentibus redire ad ipsam, C. de summ. trinit. et fide cath., inter claras, circa fi. Et delicti veniam petentibus non negamus dicit imperator, C. de haeretic., Manichaeos; de poen. dist. 3, adhuc instant? Videtur quod debeant recipi, quia Dominus non vult mortem peccatoris etc., 26. q. 6, agnovimus. Sed ut convertatur et in carcarem perpetuum detrudatur, infra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus. Sed audientia denegatur quo ad bona, etiam si alias vellet se defendere, tamen littera ista contradicit Tanc. Hodie servandum est prout traditur infra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus § si qui. Ber.
Iuramento
Hoc idem dicitur infra, de haeret., excommunicamus itaque § moneantur. Ber.
Honore
Quia hoc ipso contra ecclesiam esse videntur, unde dignitate privari, 24. q. 1, qui contra ecclesiae pacem; et simile 32. q. 5, praeceptum. Ber.
Ligandis
Simile infra, de haeret., excommunicamus itaque § moneantur.
Episcopali
Propter delictum suum, simile 35. q. 3, ita nos.
Delegatis
Auctoritate generali huius decretalis, simile supra, de offi. ord., irrefragabili § caeterum. Et sic ratione delicti perdunt privilegium, quia privilegium non dat causam delinquendi, C. de privil. scholar., hac lege, lib. 12; nec permittas nocentes aliquibus privilegiis uti, ut in Auth. de mandat. princip. § quod si delinquentes, coll. 3; et supra, de haeret., sicut ait. Sic et remissio peccati non dat licentiam delinquendi, 1. q. 7, exigant. Consuevit hic allegari quod ratione delicti perditur privilegium, quod non est verum; quia si aliqui exempti sunt et delinquant non perdunt privilegium propter hoc sed puniri debent. Nec dicuntur proprie recidere in iurisdictionem episcoporum, quia non cognoscunt episcopi iure ordinario sed auctoritate sibi delegata, ut hic patet, et supra, de offi. ord., irrefragabili. Et perinde est ac si ipse Papa cognosceret, vel specialiter aliis delegaret, per abusum enim vel per negligentiam perditur privilegium, infra, de privileg., accedentibus; et infra, de privileg., si de terra; et 11. q. 3, privilegium. De hoc dicitur infra, de privileg., tuarum. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.