The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.20 De crimine falsi

X 5.20.7 Ad falsariorum

tit. De crimine falsi · 10 glosses
Idem.Incipit Ad falsariorum confundendam · alleged in the gloss as de crim. falsi, ad falsariorum 17× per the register · find the allegations →
Examinent
Quod si non fecerint, in dolo esse videntur. Sine dolo enim falsum non committitur, C. ad leg. Corn. de fals., nec exemplum. Et affectatores ignorantiae dici possunt, supra, de clan. despon., cum inhibitio. Unde talis ignorantia crassa et supina potest dici, infra, de cleri. excom., Apostolicae.
Dixerint
Potest suppleri: quod non probaverint, quia qui ignorantiam allegat eam probare tenetur, supra, de elect., innotuit. Maxime cum hoc inquirere teneantur auctoritate huius constitutionis. Alias si probaret se diligentiam quam potuit et debuit adhibuisse, non esset ei imputandum, ut dixi supra, de crim. falsi, dura. Quia iusta ignorantia excusat eum, quia non videtur teneri nisi postquam scit hoc, supra, de crim. falsi, dura; et infra, de crim. falsi, accedens. Ex quo enim inquisivit a peritioribus non est ei imputandum, 26. dist. § Ioannes; ff. de iuris et fact. ignor., regula § 1, in fi. Fecit enim quod potuit, et 44. dist., Ephesiis; et divinare non tenebatur. Sic infra, de excess. praelat., inter dilectos, ubi excusatur ignorantia.
Falsarios
De quibus habuisti supra, de crim. falsi, quam gravi, ut ibi dixi. Omnes enim tam principales quam fautores sunt ipso iure excommunicati, ut hic patet.
Deprehensi
Et criminaliter convicti. Ibi enim, ut dicit lex, indagatio fiet acerrima ubi poena est gravissima, C. ad leg. Corn. de fals., maiorem. Et ubi civiliter agitur, mitius est agendum, C. ad leg. Corn. de fals., damus.
Tradantur
Qualiter tradi debeant habes infra, de verb. sign., novimus. In tribus enim casibus traditur aliquis statim post degradationem curiae saeculari, ut hic, et est unus, ut dixi supra, de haeret., ad abolendam, 11. q. 1, si quis sacerdotum.
Legitimas
Poena enim falsi in libero homine est deportatio et omnium bonorum publicatio; in servo ultimum supplicium. Sic distinguit lex ff. ad leg. Corn. de fals., poena legis § poena falsi; et C. ad leg. Corn. de fals., ubi falsi. Et ibi ultimo supplicio punitur crimen falsi. Et hoc est verum de his qui falsant rescriptum principis, de quibus hic intelligitur. Qui vero falsant litteras aliorum aliter puniuntur sed levius, supra, de crim. falsi, ad audientiam. Et haec poena imponitur illis qui per se vel per alios vitium falsitatis exercent, ut patet per istam litteram ubi loquitur de his qui litteris falsis ab aliis impetratis utuntur.
Sub nomine nostro
Id est, qui litteris falsis utuntur per alios impetratis sub nomine nostro. Isti minus puniuntur quam illi qui per se hoc faciunt vel per alios, ut patet per hanc litteram et superiorem, C. ad leg. Corn. de fals., maiorem.
In istis
De quibus hic dicitur, qui utuntur litteris per alios impetratis.
In illis
Scilicet qui per se hoc procurant de quibus praemisit. Vel dic, in istis, id est, laicis; in illis, id est, clericis.
Negligentia
Haec tamen quandoque dolo comparatur, cum scilicet dissoluta est crassa et supina, ff. mand. vel cont., si fideiussor.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.