Book V › tit. 5.20 De crimine falsi
X 5.20.8 Accedens
tit. De crimine falsi · 2 glosses
Idem.Incipit Accedens · alleged in the gloss as de crim. falsi, accedens — 2× per the register · find the allegations →
Praesumi non debeat
Nota quod non praesumuntur litterae falsae quae sunt de simplici iustitia et quae de facili possunt haberi, sicut non praesumitur quod in re modica dolose agatur, ff. de dolo mal., si oleum § ulti.; cum lege sequenti ff. de dolo mal., id est. Unde si quis suggessit falsum in litteris quae sunt de simplici iustitia, non statim praesumendae sunt falsae nisi probetur quod ex certa scientia falsum suggessit, quia qui dicit quod falsum ex certa scientia suggessit, dolum allegat. Sed dolus ex perspicuis indiciis probari debet, C. de dolo mal., dolum. Si tamen alter vult probare ignorantiam, auditur. Sed qualiter eam probabit? Dico quod per iuramentum, infra, de sent. excom., si vero aliquis; et 34. q. 2, in lectum. Sed pone quod falsum affirmet circa rem propriam, cuius notitiam habuit? Praesumitur primo contra ipsum, quia non praesumitur quis ignorare factum propriae rei, C. de rescind. vend., quisquis, quod verum est. Sed illam praesumptionem elidit haec praesumptio, quia non praesumitur dolum commisisse circa litteras, quae de facili habentur, ut hic dicitur. Et sic una praesumptio elidit aliam circa idem factum, ff. de in int. rest., divus; supra, de praesump., litteras. Arg. contra supra, de elect., cum inter R.
Usus est
Simile infra, de excess. praelat., inter dilectos. Arg. contra supra, de crim. falsi, ad falsariorum, ubi non excusatur qui usus est falsis litteris ignoranter. Sed illud intelligendum est de his quae non sunt de simplici iustitia quae non possunt haberi de facili, unde illa praesumptio eos condemnat, hic excusatur a contraria praesumptione, in litteris de simplici iustitia non est praesumptio contra impetrantem. Unde per ignorantiam excusatur, si statim desistat quando scit eas falsas. Io.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.