Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.4 Si vero aliquis
tit. De sententia excommunicationis · 3 glosses
Idem.Incipit Si vero aliquis · alleged in the gloss as de sent. excom., si vero aliquis — 8× per the register · find the allegations →
Ignoraverit
Ita quod ignorantia probabilis fuerit, alias non excusaretur, supra, de cleri. excom., Apostolicae; et supra, de renunciat., litteras; supra, de renunciat., cum inter. Quid si tonsuram vidit et eum clericum non credidit? Respondeo: incidit in sententiam dum tamen ille clericus sit. Quid si in veritate non erat clericus, licet tonsuram deferret et illum percussisti credens illum clericum? Propter conscientiam teneris, nisi postea certus efficiaris, arg. 1. q. 3, quoniam multos, secundum unum casum. Quid si credidit percutere Titium laicum et in persona errans percussit Martinum clericum? Ala. dixit quod in sententiam incidit, quia iniurari voluit, ff. de iniuri., eum qui § si iniuria; et supra, de iniur. et damn. dat., si culpa. Tanc. dixit quod non incidit in canonem quod probat per hanc litteram, quia dicit hic si percutiat clericum quem credebat laicum, non est excommunicatus, ut hic dicit. Sola enim temeritas et violentia in hoc consideratur, arg. supra, de sent. excom., super eo vero; et infra, de sent. excom., veniens; et ff. de iniuri., illud § ulti.; et ff. de iniuri., si cum servo. Iniuriam tamen fecit ut dicit Ala., et per eadem iura potius credo opinionem Ala. tutiorem.
Propria manu
Soli sacramento creditur quando de conscientia alicuius dubitatur vel quaeritur, ut hic patet, et 33. q. 2, in lectum; 31. q. 2, si verum; ff. de re milit., non omnes § a barbaris; 16. q. 3, dilectio; et 35. q. 3, extraordinaria; et supra, de except., pastoralis; arg. supra, de his quae vi met. caus. fi., super eo, cum suis concordantiis positis ibi.
Noluerit
Hoc ipso quod iurare non vult, praesumptio est contra eum in tantum quod tamquam excommunicatus vitabitur. Simile supra, de haeret., excommunicamus itaque § quia vero, cum constet quod violentas manus in illum iniecit. Sic enim pro convicto habetur qui se non purgat, supra, de simon., de hoc; et supra, de purg. can., cum P; et supra, de purg. can., inter sollicitudines, in fi. Item hic habes quod licet clericus non servet habitum suum, adhuc retinet privilegium suum. Unde contra infra, de sent. excom., in audientia. Hoc intellige ante trinam admonitionem, illud cum suis consimilibus post, quia tunc perdit privilegium.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.