Book I › tit. 1.40 De his quae vi metusve causa fiunt
X 1.40.7 Super eo
tit. De his quae vi metusve causa fiunt · 4 glosses
Gregorius IX.Incipit Super eo quod · alleged in the gloss as de his quae vi met. caus. fi., super eo — 13× per the register · find the allegations →
Per testes
Sufficit enim probare per testes in iudicio violentiam sibi illatam, et super rebus amissis stabitur iuramento ipsius, sicut hoc totum habes C. und. vi, si quando. Totum tenorem illius legis hic habes. Et sic interesse quod surgit ex maleficio, probatur per iusiurandum; sic 2. q. 1, in primis. Secus est si surgit ex contractu, quia tunc per testes probandum est, Inst. de ver. oblig. § non solum; ff. de minor., si in emptionem; et ff. de edend., argentarius § ulti. Et quod hic dicit non pertinet proprie ad actionem quod metus causa, sed ad interdictum unde vi, sive vi bonorum raptorum. Unde lex illa unde hoc sumptum est ponitur C. und. vi, si quando. Etiam facit ad illam partem tituli, ubi dicit, de his quae vi praecedentes decretales pertinent ad illam partem, quae dicit, metusve causa. Et sic in actione quod metus causa sufficit probare metum fuisse sibi illatum, quamvis non ab eo qui convenitur, metus illatus sit, ff. quod metus cau., si cum exceptione § in hac. Sed quae fuit causa quare statur in casu isto iuramento illius qui vim passus est, cum iuramentum non sit deferendum nisi adsit bona praesumptio, puta quia habet unum testem, etc., ut supra, de procurat., ex insinuatione; et infra, de iureiur., iuramentum; et C. de reb. credit., in bonae? Ratio illa prima est, propter difficultatem probandi singula utensilia, et huiusmodi minuta, quae de facili probari non possent, et ideo indultum est in favorem spoliati et in odium violenti. Et hoc idem dicitur 2. q. 1, in primis. Et praeterea ideo statur iuramento actoris, quia habet optimam praesumptionem, scilicet, violentiam illatam sibi ab illo qui convenitur, quam debet per testes probare, ut hic dicit, et in lege praedicta C. und. vi, si quando. Et sic iuramento statur in expensis restituendis, quia et ibi similiter difficile esset hoc probare, C. de iud., sancimus.
Amissis
Tempore violentiae, vel damno dato, ut in praedicta lege C. und. vi, si quando; et in 2. q. 1, in primis.
Taxatione
Ultra quam, scilicet, taxationem non iurabit, ut praedicta lex C. und. vi, si quando. Sic supra, de procurat., constitutis; et 3. q. 3, induciae § quod fieri non debet; et 3. q. 3, induciae § habes; C. de dilation., authen. quod fieri; et in Auth. de exhib. et intro. § quoniam mox, coll. 5. Et secundum quod iuratum est, debet condemnare, ut lex C. und. vi, si quando; et non minus in Auth. de iudicib. § oportet, coll. 6.
Pro personatum
Persona ergo respicienda est an honesta fuerit, utrum sit pauper vel dives, arg. optimum ff. de legit. tutor., legitimos; arg. supra, de offi. deleg., sane quia; et supra, de offi. deleg., pastoralis, 1. resp.; et 2. q. 8, quisquis. Qualitas etiam negotii consideranda est, simile infra, de appell., cum sit Romana; et ff. de iud., nonnumquam; et infra, de iureiur., iuramentum, in fi.; et C. und. vi, si quando. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.