Book I › tit. 1.38 De procuratoribus
X 1.38.12 Constitutis in praesentia
tit. De procuratoribus · 5 glosses
Idem Episcopo Lexonensi.Incipit Constitutis in praesentia · alleged in the gloss as de procurat., constitutis — 10× per the register · find the allegations →
Suae uxoris nomine
Forte nomine uxoris suae recepit iste obligationem a priore, mutando ei pecuniam uxoris nomine illius, aut pro contractu pro qua etiam sine mandato agere posset in rebus ipsius praestita cautione de rato, C. de procur., maritus. Sed si maritus habeat mandatum, non potest agere nisi quatenus in mandato continetur, ut ibi dicitur in fine legis praeallegatae. Sic etiam nomine alterius quis recipit institutionem sive investituram, infra, de praeben., accedens; et nomine alterius quis recipit usuras, quod esse non debet, 46. dist., sicut non suo. Sic et nomine uxoris sibi potuit obligare priorem per stipulationem, sed uxori simpliciter non potuit, dicendo: promittis uxori meae solvere tantam pecuniam? Quia alteri per alterum stipulari vel pacifici nemo potest, Inst. de inutil. stipul. § alteri; ff. de ver. oblig., stipulatio ista § alteri. Nec factum alterius potest quis promittere, Inst. de inutil. stipul. § si quis alium, et in praedicta lege ff. de ver. oblig., stipulatio ista, in princ. Sed si uxor agere velit pro tali obligatione, numquid est praeferenda illa viro, et an vir posset agere invita uxore? Non, quia utilis actio acquisita uxori, praefertur directae acquisitae marito, nec potest agere ea invita, ff. de procur., si procurator, ubi dicitur quod si procurator meus stipulatus fuerit satisdationem, iudicatum solvi, utilis actio mihi datur, nec potest agere procurator me invito.
Illicentiatus
11. q. 3, certum. Ideo contumax reputatur, quia nullum responsalem sufficientem dimisit.
Ad agendum
Ideo non valuit mandatum, quia cum prior esset reus, debuit dimittere procuratorem ad defendendum et non ad agendum, nisi vellet reconveniri actorem, et ideo contumax reputatur, quia non dimisit idoneum. Qualiter autem debet dimittere quis procuratorem idoneum et sufficientem dictum est supra, de procurat., accedens. Et iste procurator noluit eum defendere, quod si fecisset, non fuisset condemnatus prior in expensis, sicut credo.
Taxatione
Quae semper debet praemitti ante condemnationem, 3. q. 3 § offeratur; et etiam iuramento praemisso, 2. q. 1, in primis; et infra, de his quae vi met. caus. fi., super eo; quod debuit hic praemitti. Et sic nota quod sententia super expensis pro contumacia potest ferri in absentem, et hoc est quod dixi supra, de procurat., querelam. De expensis scilicet, quia non venit, vel si venit et recedit sine licentia, condemnatur in expensis.
Fine litibus
Infra, de dolo et contu., finem; et infra, de dolo et contu., venerabilis. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.