Book II › tit. 2.14 De dolo et contumacia
X 2.14.10 Venerabilis
tit. De dolo et contumacia · 6 glosses
Gregorius IX. Archiepiscopo Burdegalensi.Incipit Venerabilis frater noster · alleged in the gloss as de dolo et contu., venerabilis — 21× per the register · find the allegations →
Finem
Sic supra, de dolo et contu., finem; et supra, de procurat., constitutis; et C. de agric. et cens., litibus, lib. 11; et C. de iud., properandum, in princ. Et ideo usque at triennium restringuntur lites secundum leges, ut in praedicta lege C. de iud., properandum, ne immortales existant, ut ibi dicitur. Secundum iura canonica non finitur instantia iudicii elapso triennio, supra, de iudic., venerabilis.
Proxime
Et si hoc non fuisset appositum, de proxima intelligeretur, ff. de ver. oblig., eum qui calendis, in princ. Ber.
Procuratorem
Melius dixisset actorem, quia haec erat causa universitatis, supra, de synd., sicut; ff. de muner. et honor., munerum § defensores, in glossa eliguntur; ff. quod cui. univ. nom., item eorum § actor. Et mirum est quod intervenit procurator in hoc casu, cum agatur causa status contra id quod habes 2. q. 6, si quando. Dic quod si aliquis petit aliquem in servum, potest agere per procuratorem, 54. dist., frequens, in glossa actores. Is autem de cuius statu agitur, si est in possessione libertatis potest se defendere per procuratorem, C. de assert. toll., lites, in princ. Si autem sit in possessione servitutis et proclamet etiam ad libertatem, non aget per procuratorem, ut in lege praedicta. Nec obstat huic distinctioni ff. de procur., non solum § si status, quae dicit quod in causa status potest intervenire procurator, sive ex servitute proclamet in libertatem sive ex libertate petatur in servitutem. Loquitur enim in procuratione procuratoris ad peculiaria negotia, ff. de procur., servum quoque, in princ. eodem titulo de procuratoribus.
Sufficienter instructum
Sufficiens dicitur qui ad agendum et defendendum et respondendum constitutus est legitime. De hoc dictum est supra, de procurat., alia; et supra, de procurat., accedens; et supra, de procurat., mandato.
Alios
Ex forma rescripti hic defert aliis, cum tantum factum demandetur, supra, de offi. deleg., quoniam Apostolica, in fi. Vel dic quod possunt citare per se vel per nuncios suos. Fiunt enim citationes vel per nuncios vel per epistolam vel per edictas, quae in publico proponuntur. Intelliguntur enim citare ipsi quando per alios citant, arg. ff. de constit. pecun., et licet.
Ecclesiam
Sic ergo debet citari qui personaliter non invenitur, supra, de dolo et contu., causam quae, ubi satis dicitur de hac materia. Sed quid fiet si reus non veniat, et iudices impediti etiam si venissent, procedere non potuissent, numquid tenebitur saltem ad expensas? Videtur quod sic, quia contumax est. Advocati enim non est contemnere auctoritatem praetoris, ff. de iud., si quis ex aliena; et ff. de re iud., contumacia. Nec prodesse videtur si casu processus iudicis impeditur, sicuti si facto fecerit, non videtur obtemperare voluntati, ff. de condi. et demon., condicionum quaedam sunt, in fi. Certius enim casus debet esse ad hoc ut non veniat, arg. ff. de bon. poss. sec. tab., tabulas § 1, vers. scientiam tamen. Et licet mea non intersit, teneor tamen venire, ff. si quis caut., si eum, in princ. Arg. contra ff. si quis caut., non exigimus § si quis in iudicio, in fi.; et ff. si quis in ius voc. non ierit, ex quacumque, in fi. Quia nihil interest actoris reum non venisse, ut ibi, ff. de iud., non videtur; et ff. de peculi., eo tempore; et ff. de recepti., si cum dies § si arbiter, vers. sed si in aliquem. Et hoc verum est quod non tenetur venire.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.