The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.38 De procuratoribus

X 1.38.13 Mandato procuratoris

tit. De procuratoribus · 3 glosses
Idem.Incipit Mandato procuratoris · alleged in the gloss as de procurat., mandato 14× per the register · find the allegations →
Mandato procuratoris
De mandato procuratoris actoris dictum est supra, de procurat., alia. In mandato enim procuratorio debet contineri praecipue nomen eius qui constituit procuratorem, et nomen procuratoris, et in qua causa, et quod ratum habebit quod cum eo actum erit, sicut in litteris de rato, et coram quibus iudicibus, maxime si sunt delegati. Coram ordinario enim non est necesse multum quod fiat de eo mentio, ff. de procur., si procuratorem. Et istae litterae mitti debent adversario, ut certus sit, quibus relevatur procurator a satisdatione de rato cum de mandato dubitatur, ut ibi dicitur. De mandato procuratoris rei omnino constare debet, et si non ostendatur mandatum, repellitur, nec admittatur tamquam procurator etiam si dubitaretur, nisi vellet se offerre defensioni. Et sive quis habeat mandatum sive non, et quantumcumque sit idoneus procurator rei, debet praestare aliquam aliam cautionem, scilicet, iudicatum solvi, C. de satisda., non est iuris; et ff. de procur., qui proprio § qui alium; et ff. de procur., minor, in fi.; et Inst. de satisdation. § si vero. Quae clausula, scilicet, iudicatum solvi, tria continet: scilicet, quod defendat reum in causa, et quod dolum non committat, et quod solvat iudicatum. Et hoc ipsum quod verbum sonat, ff. iudi. solv., iudicatum solvi. Et haec satisdatio debet interponi ab ipso domino quando praesens constituit procuratorem dum convenitur. Et si absens extra iudicium constituitur, cautionem interponat pro suo procuratore, per quam fideiussor existat sub hypotheca rerum suarum, Inst. de satisdation. § si vero; alias ipsemet procurator exponere debet praedictam cautionem, quantumcumque locuples sit et idoneus, ut dictum est. Cautionem vero de rato non praestat procurator rei, scilicet, rem ratam dominum habiturum, cum et si ille, scilicet, dominus, ratum non habeat, ipse solvat de bursa sua, quia revocare non potest dominus. Porro ubi revocare posset vel retractare quod actum est, debet procurator praestare cautionem rem ratam dominum habiturum, ut cum quasi defensor convenitur rei vendicatione, vel communi dividundo, vel familiae erciscundae, vel finium regundorum, et ecclesia vel minor, et restitutionem in integrum postulando, et causa status cum servus clamat in libertatem contra procuratorem domini, duplicem cautionem praestat procurator rei, iudicatum solvi et rem ratam dominum habiturum, ff. de procur., Pomponius § sed et is; et ff. de procur., si defunctus § ulti. Quia in hoc iudicio utraque persona sustinet vicem duarum personarum, infra, de probat., ex litteris; et ff. de procur., non solum § si status; et ff. de procur., non solum § est et casus. Et cum tutor postulatur suspectus, et ipse per procuratorem defenditur, ff. de procur., non solum § ulti. Et huiusmodi cautiones ante litis contestata peti debent, ff. de procur., Pomponius § ratihabitionis. Procurator universitatis sive collegii cautionem de iudicato solvendo non praestat, quia sustinet vicem universitatis, et iurat de calumnia in animam propriam, infra, de iuram. calumn., in pertractandis; et infra, de iuram. calumn., imperatorum; et C. de iureiuran., cum et iudices § sin autem; quia quasi dominus intelligitur sicut et tutor, ff. pro empt., qui fundum § si tutor; arg. ff. rem rat. hab., actor; nec tutor cavet de iudicato solvendo, C. de admin. tut., sancimus § defensionem; sicut nec verus dominus illam praestaret, Inst. de satisdation. § sed hodie. Et ideo de necessitate est istud officium, supra, de procurat., quia in causis. Sed officium procuratoris est voluntarium, quia nemo compellitur constituere procuratorem, supra, de procurat., querelam. Alias non esset differentia inter procuratorem privatae personae et syndicum universitatis.
A domino revocato
Circa huiusmodi revocationem notabis: cum aliquis revocat mandatum factum procuratori ad agendum vel defendendum constituto, aut revocatio pervenit ad procuratorem tantum, aut etiam ad adversarium vel iudicem. Si tantum ad procuratorem non praeiudicat adversario, quia iudicium quod idem quasi procurator postmodum est expertus, ratum esse debet, ut hic, et supra, de rescript., ex parte decani; et ff. de procur., si procuratorem, in fi.; et C. de satisda., non est iuris; etiam ante iudicium coeptum, ff. iudi. solv., si ante; ad idem ff. de solut., qui hominem § si Titium; et ff. de solut., si quis servo; et ff. de solut., cum quis § 1. Et si pater iusserit filio credi, postmodum ignorante creditore mutaverit voluntatem, cessat senatusconsultum, quoniam initium spectandum est, ff. de Maced., si tamen. Et si dicam: qui voluerit cum servo meo contrahere, periculo meo contrahat, possum mutuare voluntatem, si certificavero creditorem, ff. quod iuss., merito, 1. resp., in fi. Si vero revocatio perveniat ad iudicem vel ad adversarium, quicquid fit cum eo tamquam cum falso procuratore non valet, ut hic a contrario sensu, supra, de rescript., ex parte decani. Postea non procedat iudex cum illo procuratore, supra, de procurat., auditis. Et sic intelligitur quod dicitur supra, de procurat., ex insinuatione; et supra, de procurat., in nostra. Qui enim vult revocare procuratorem certificare debet adversarium vel iudicem, ut hic dicit. Sicut litterae de rato mittuntur iudici et adversario, ff. de procur., si procuratorem; ff. rem rat. hab., ne satisdatio; sic multo fortius litterae revocatoriae. Sed quare dicit, post litis contestationem? Innuitur a contrario sensu quod ante litis contestationem posset revocatio fieri, etiam ignorante iudice vel adversario, et quod necesse non sit significare iudici vel adversario, sic videtur loqui decretalis supra, de procurat., ex insinuatione; et supra, de procurat., in nostra. Ex littera illarum numquam colligitur, quod revocatio pervenerit ad iudicem vel adversarium, et tamen revocatur quod factum fuit per illos procuratores. Sed ibi suppletur quod revocatio pervenerit ad adversarium. Sic ergo supple hic maxime, quia idem est ante litem contestatam et post litem. Sic enim multi possent decipi, si sola revocatio procuratoris sufficeret, si non denunciatur adversario vel iudici, quandocumque fiat revocatio, certificandus est adversarius, alias imputet sibi quod hoc tacuit. Arg. contra ff. mand. vel cont., si mandassem. Illud in negotiis ubi non decipitur venditor, hic decipitur adversarius, et ideo secus. Sed si revocatio sit missa procuratori ante litem contestatam et ipse occultat hoc, videtur quod procuratori sit imputandum quod eam non ostendit, et sententia quantum ad eum valeat, sed non quantum ad dominum, quia se liti obtulit alienae, ff. rem rat. hab., cum minor § falsus; et ff. de iud., de qua re § 2; et ff. de rei vend., is qui se obtulit; et lex praedicta ff. de solut., si quis servo, in fi. Sed hoc forsitan posset habere locum cum procurator est solvendo, alias non arg. praedictarum decretalium supra, de procurat., ex insinuatione; et supra, de procurat., in nostra. Vel dic quod tenet sententia, et imputet sibi dominus qui hoc non insinuavit iudici vel adversario, ut probat hic littera. Item ex hac littera videtur quod etiam post litem contestatam indifferenter revocari possit absque causae cognitione, et ideo contra; ff. de procur., post litem autem contestatam. Non est contra, quia hoc non habet locum quando procurator consentit. Si vero procurator nollet, debet hoc fieri causa cognita, tamen non procederetur in causa post revocationem, nisi post causam cognitam. Et tamen non debet audiri procurator qui sibi assumpsit procurationem vel se asserit procuratorem, quia hoc ipso suspectus est, et ita semper removeretur, ff. de procur., quae omnia. Sed hoc dicit procurator, ut sine nota suspicionis removeatur, ut lex praedicta, ff. de procur., quae omnia.
Vel
Pro, et alias sequeretur a contrario, quod si revocatio ad alterum pervenisset, valeret quod cum eo factum esset, quod non est verum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.