Book I › tit. 1.38 De procuratoribus
X 1.38.7 Quia in causis
tit. De procuratoribus · 1 gloss
Idem Scholaribus Parisiensibus.Incipit Quia in causis · alleged in the gloss as de procurat., quia in causis — 4× per the register · find the allegations →
De iure communi
Nota quod universitas potest constituere procuratorem, non obstante quod dicitur. Procurator est qui mandato domini negotia administrat, ff. de procur., procurator est qui. Sed universitas loco domini habetur. Secundum leges procurator constituitur tantum a vero domino, ff. de procur., procurator est qui. Secundum canones non est differentia in vocabulis, dummodo constet quod habet potestatem agendi et defendendi, infra, de procurat., petitio. Et quilibet administrator, procurator dicitur, 1. q. 3, salvator. Sed illa fuit dubitatio, quia scholares non videntur constituere universitatem, cum ius universitatis non sint a principe consecuti, ff. quod cui. univ. nom., neque societas; ff. de colleg., mandatis. Item quia si esset universitas, syndicum vel actorem deberet constituere auctoritate episcopi, C. de episc. et cler., omnes § nihilominus. Sed Papa respondet quod de iure communi hoc licet. Et est verum quod universitas constituit procuratorem, et per ipsum procuratorem iurat, infra, de iuram. calumn., cum causam. Sed procurator a vero domino constitutus, non iurat de calumnia, sed dominus, C. de iureiuran., cum et iudices § sin autem. Et scholares possunt habere rectores sive consules suos, C. de iuris., periniquum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.