The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.7 De iuramento calumniae

X 2.7.6 Cum causam

tit. De iuramento calumniae · 3 glosses
Innocentius III. Episcopo Placentino.Incipit Cum causam quae · alleged in the gloss as de iuram. calumn., cum causam 6× per the register · find the allegations →
Per procuratorem
Hic patet quod collegium sive universitas potest constituere procuratorem, et est expressum supra, de procurat., quia in causis; et supra, de procurat., petitio. Et canon etiam omnes administratores generali verbo procuratores appellat, 1. q. 3, Salvator. Et lex dicit quod monasterium se defendere debet per procuratorem, in Auth. de sanct. episc. § si vero episcopi, in fi., coll. 9. Et ita tam iure canonico quam civili collegium sive universitas constituit procuratorem. De hoc dixi supra, de procurat., petitio. Et talis procurator de calumnia iurabit, ut hic dicitur, et supra, de iuram. calumn., in pertractandis; et supra, de iuram. calumn., imperatorum. Sed cum iuramentum de calumnia sit de credulitate, ut secundum quod credit et existimat debeat respondere, C. de iureiuran., cum et iudices § 1. Numquid potest petere tempus ad deliberandum super eo de quo interrogatur? Et videtur quod non, quia aut credit aut non credit illud super quo interrogatur. Et ista statim potest et debet respondere: credo vel non credo. Nec potest dicere dubito, sed in sacramento de veritate dicenda potest dubitare. Unde habebit inducias ad deliberandum, si dicat se dubitare, ff. de interrog. act., qui interrogatur; C. de iure delib., si curatoris; et ff. de iureiuran., iusiurandum, 1. resp. Et etiam ubi de calumnia iuratur, datur tempus ad deliberandum. Sed si excommunicatus conveniatur, numquid praestabit hoc iuramentum? Videtur quod non, quia non est ei licitum ingredi sacra, ergo nec tangere ea, 5. dist., ad eius vero. Et quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus sacramenti eis conceditur, ut 95. dist., illud. Dico quod bene debet praestare iuramentum non obstante excommunicatione, arg. infra, de sent. excom., a nobis est; et infra, de sent. excom., cum desideres, 1. resp., ubi iuramentum excommunicati non admittitur antequam absolvatur. Praeterea cum possit et debeat in iudicio respondere, omnia licent ei sine quibus causa expediri non potest, arg. supra, de offi. deleg., praeterea; et ff. de iuris., cui iurisdictio. Et est expressum arg. infra, de except., cum inter. Alioquin in potestate sua esset etiam respondere vel non respondere. Et sic reportaret commodum de sua malitia, quod esse non debet, infra, de sent. excom., si vere.
Alteram
Per hoc facta est litis contestatio, supra, de elect., dudum ecclesia; et supra, de litis contest., olim.
Interrogationibus et responsionibus
Omnia quae in iudicio fiunt sunt redigenda in scriptis, infra, de probat., quoniam. Quaedam vero interrogationes faciendae sunt ante litis contestationem, quae non debent omitti ante litis contestationem, reus debet interrogari an possideat rem quae petitur ab eo et pro qua parte, vel si desiit dolo possidere, ff. de interrog. act., qui servum § in iure; ff. de rei vend., qui petitorio. Et si quis respondeat se non possidere cum ipse possideat, si actor hoc probaverit, res auferenda est illi et debet dari actori, quamvis non probet rem suam esse, ff. de rei vend., in rem actionem, alias est penulti. Haec interrogatio omitti non debet, ne iudicium delusorium sit, infra, ut lite penden., ecclesia 2. Et aliae interrogationes plures faciendae sunt, puta an sit heres, vel quota ex parte sit heres, et an in potestate servum habeat cuius nomine noxali iudicio agitur. Item an quadrupes quae damnum dedit, sit eius. Item an ex testamento sit heres. Item an aedes sit sua ex qua damnum timetur, quae colliguntur ff. de interrog. act., qui interrogatur; et ff. de interrog. act., si quis in iure; et ff. de interrog. act., si quis interrogatus; et ff. de interrog. act., si defensor § illud quaeritur; et ff. de interrog. act., non alienum. Item quod respondeat cuius aetatis sit reus, si de ea dubitetur, ff. de interrog. act., de aetate. Item quandoque et ante litis contestationem et post litis contestationem ubicumque aequitas movet iudicem, debet interrogare, ff. de interrog. act., ubicumque; et 30. q. 5, iudicantem. Pars ad interrogationem adversarii respondere non cogitur. Tamen si responderit, tenet responsio, ff. de interrog. act., si sine; et infra, de dolo et contu., prout. Et certum debet respondere, ff. de interrog. act., de aetate § nihil. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.